Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

juventutis literarum studiosæ vis aique auctorilas, ut, quod vel tenuissimum conferatur ad tanti rerum scriptoris dignitatem et aperiendam et commendan- dam, haud inutile ingratumve esse videatur. Quodsi nihil aliud efficiatur, nisi ut adolescentum animi cogitationesque de novo ad hunc scriptorem advertan- tur, ac immortalis ejus operis amor et studium iterum atque iterum incendatur, nonne satis magnus fuerit fructus? Scriptorum enim quis alius adeo dignus est, quem diu noctuque versent, in quo summam animi intenlionem diligentiam- que collocent, quam Livius, cujus scribendi gloria omnium temporum discrimine spectata fulget, cujusque libri gravissimorum virorum judicio probati, tanquam lhesaurus preliosissimus ad nostram ætatem pervenerunt in literarumque ludos inducli sunt. Quanam alia re adolescentes nostri magni illius populi, cujus lite- ris nostræ potissimum sunt fundatæ, rebus initientur, quam libris ejus scriptoris, qui tanta cum perseverantia et fide patriæ historiæ fontes, quantum patebant, et indagavit et exhausit, uberrimosque ejus studi fructus nobis reliquit hoc opere, quod vel partium, quæ temporum injurias evaserunt, magnitudine reliquos ejus generis libros et superat, deperditorumque tot aliorum operum detrimenta resarcit? Quis majori adolescentes nostros excelsi animi admiratione incendat quam Patavinus qui, que a summis magni illius temporis ingeniis et dicta et facta sunt, tanto cum amore et studio, tanto ornatu, tanta vi, quasi divino quo- dam meniis instinctu, in posterorum animis impressit? Ouis potior et deos venerari doceat, et patriam amare, et leges magistratusque observare, et paren- tes diligere, et amicos adjuvare, omnia denique officia, quæ ad hominem et civem pertineant, facere, quam idem scriptor, qui ardore tanto, tanta pietate in iis potissimum rebus commoratur? 3

Neque tamen ex rebus solis petendum est lucrum illud, quod in adole- scentulos literarum studiosos inde redundat; latinæ quoque linguæ cognitio non minus adjuvatur, cujus egregiæ apud Livium virtutes, quales Cicero, penes quem ejus rei summum judicium esse omnes consentiunt, libro suo de Oratore I, 32 præcipitut pure et latine loquamur, deinde ut plane et dilu- cide, tum ut ornate, post ad rerum dignitatem apte ac quasi decore adeo sunt cognite atque confessæ, ut, quidquid reprehendendum videatur, in genere orationis ipso suam causam habeat; quod si ratione histo- rica exislimaveris, tantum abest ut vitiosum sit, ut in laudem convertatur. OQuam ob rem et a Quintiliano ¹), cujus ætas haud procul abest ab ea optimæ Latini- tatis etate, quam ad Ciceronem referre solent, et a doctis nostri temporis ex- istimatoribus in eorum scriptorum numero, a quibus dicendi norma et exem- plum repeti solet, una cum Cicerone, C. Nepote, J. Cæsare, Terentio ponitur ²). Genere autem scribendi historico adeo excellit Livius, ut nulla unquam ætas

1) Quint. de instit. orat. X, 1, 39. 2) Gryſar Theorie des Lat. Styls. Köln. 1831.