Commenlationem, qua discipulorum parentes rerumque scholaslicarum fautores et auctores ad publica lustrationis solemnia concelebranda inyitentur, scripturus, facere non possum quin, quam grato animo nos, qui fruamur, novi beneſficii, ab Augustissimo Principe nostro nuper conlati, memoriam recolamus, profitear. Schola enim nostra quum adhuc primus quasi aditus vestibulum- que Gymnasi fuerit, in tradendisque primiz literarum elementis sit versata, nunc ejusdem Principis liberalitate et munificentia, virorumque quos habel in consiliis sapientia et benevolentia adeo dilatata est, ut ad pristinam, quam anle hos triginta annos habuerit, dignitatem redierit, nec jam artium ſiberalium IIeoxrlatoy, sed Gymnasium sit, rebus, quihus puerilis animus omni virtute doctrinaque exornari queat, satis instructum. Ouo grati animi testimonio tanto magis hanc primam novi Gympasii solemnitatem exordiri fas est, quanto prae- stantiora sunt bona animi quamn corporis, quantoqie verior est et certior ea civitatinm felicitas, que ab recta educandæ instituendæque juventutis ralione proficiscitur, quam a ceteris rebus, quarum uberrimam copiam Optimo Principi suo non minus debet Nassoica gens.
In hoc autem munere subeundo me hane mihi commentandi materia sumsisse, si rei ipsius naturam spectas, non videtur excusandum. Invididsi enim obtrectalores quantumvis moliti sint, ut egregiis hujus scriptoris virtulibus, in quibus laudandis doctissimi cujusque ætatis viri consentiunt, labem aliquam adspergant, tanta est ejus omnium rerum præstantia, tanta in mentes animosque
1


