— 434—
vero discipuli, quæ tantæ ntilitatis esse intellexerint, facere conentur, exer- citationis hujus instituendeæ ratio docenda est. Libros igitur, quos sibi quis- due legendos sumat, non in universum, sed si opus est, pro cujusque inge- nio et indole singulis magister indicabit, quo deinde ordine legantur, qui- hus præsidiis, qua temporis ratione, quo consilio et fine, quæ potissimum puer spectare debeat, quæ ei mutanda sint, quæ corrigenda, docebit, et quantum res postulabit, semper et auctor et dux erit, ita quidem, ut ca magistri opera paullatim assuescat discipulus, sui ipsius judicii facultate, quæ legere conducat, invenire, et quam aptissime viam persequatur, inda. gare. Ut enim quæque docendi ratio ad insitas ingenii animique puerilis vires excitandas aptissima, ita verissima est et optima. Denique ut, quæ bono auspicio inchoata sint, bene eveniant, diligentissima magistri eura opus est, justaque privatæ lectionis regendæ ratione, quæ, quum diseipulo numquam desit, deesse tamen videatur, legendique libertatem, ex qua omnis laetæ lectionis fructus gignitur, nullo modo impediat. Ea enim sublata, mentis ultro suaque vi aliquid protulisse sibi consciæ sensus, et tacitum, quod inde discipulo nascitur, gandium, maximum privati studii invitamen- tum, tollitur, fiducia sui debilitatur, legendi studium remittitur, fastidium affertur, simulationi doloque locus datur. Quæ incommoda prudenti pueris in legendo libertate concessa non modo propulsabit magister, sed etiam tota sua lectionis regendæ ratione, et universæ classis et singulorum naturæ et indoli acecommodata, efficiet, ut id privati studii genus, cum schola publica conjunetum, ita instituatur, ut cum summo animi fructu minimum corporis detrimentum inde existat. Quæ ut assequamur, multum confert, si, quæ legantur, quoque modo et ordine et tempore, literis breviter a diseipulo conscripta magistro traduntur, quæ diligenter examinata satis idoneam et probandi et emendandi occasionem exhibent; multum quoque juvat, si præsenti sermone ejusdem rei rationem magister reposcit, familiarique collo- quio de singulis cum discipulo agit; plurimum autem valet summa magistri in schola diligentia et cura, qua nihil, quod ad discipulorum salutem perti- neat, a se alienum putet; ibi enim ut accuratissime natura et ingenium enjusque cognoscitur, ita optime, quæ et qua ratione a singulis legenda


