Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

usus, certe flores sunt de via decerpti, qui odoris suavitate te reficiant atque

delectent.

Omnia denique illa lectionis privatæ commoda multum augentur, si a pluribus potius, quos idem literarum studium conjunxerit, quam a singulis scriptor aliquis legitur. Vires enim multorum sociatæ, ut in ceteris rebus, ita in legendo, laborem minuunt, utilitatem augent, ut et libentius et feli- cius illa studia procedant, si communi opera suscepta, communi, quod majus est, discendi amore, sinceraque recti voluntate custodiuntur. 4

Qua aptissime ratione privata veterum seriptorum lectio a discipulis instituenda sit, docuisse non satis est; relinquitur, ut, quæ ad studia illa excitanda angendaque conferre possint, ostendantur. Quiequid in scholis prospere et feliciter succedit, omnis discipulorum ad virtutem atque literas progressio, magistrorum summa gloria, parentum denique certissima spes non nisi a sano et integro scholæ ipsius statu, bonaque discipulorum indole et mente pendet. Quocunque igitur modo prosperam illam totius rationem et quasi ingenium magister elicit atque conſirmat, eodem et privatæ disei-

pulorum diligentiæ excitandæ et ampliſteanda coneulit. Omnes ejus rei proferre longum est et a consilio alienum.

caussas et adjumenta in medium Ad privatam lectionem quod attinet, primum quidem pueri adolescentesque literarum studiosi etiam atque etiam admonendi sunt, nihil majus esse, nihil gravius studiis privatis, nihilque, ex quo magis omnis discendi fructus, omnis vitæ utilitas pendeat; publicam scholarum disciplinam non nisi vias osten- dere, quæ ad humanitatem ferant, eoque ut perveniatur, aliquid opis afferre; privata autem diligentia addenda esse, quæ deſiciant, quæ inchoata sint, per- ficienda. Verum quum omnis ad humanitatem informandi ratio in Antiqui- tatis studio posita sit, eoque quasi fundamento suo nitatur, veterum scripto- res in primis legendos esse, ex quibus, tamquam ex fonte plenissimo, quæ- cunque ad studium illud pertineant, hauriantur. Neque diffficile erit, quo magis discipulorum animus hujus studii amore incendatur, summorum viro- rum exempla proferre, qui, quantum illud privati studii genus ad omnes

hominis facultates excolendas valcat, et vita et scriptis satis docuerunt. Ut 6*