Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

quam inutile dixerit, quæ ad humanæ naturæ excellentiam et dignitatem

augendam ex sexcentis undique libris multo labore et tempore congesseris, si opus sit, in uno protinus conspeetu habere. Cujus rei insigne exemplum edidit Plinius Major, quem Plinius Secundus indefesso studio plurima legisse tradit, ita autem, ut nihil legeret, quod non excerperet.Nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impertiretur. Hae intentione tot ista volumina peregit, electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissime scriptos: qua ratione multiplicatur hic numerus. ¹) Scribendi autem initium est, ut singula, quæ maxime placeant, vel aliunde memorabilia esse videantur, excerpat puer, et in librum singularem, qui ea de caussa ad manum sit, referat. Neque minus fructuosum est, ut eorum, quæ legeris, potiora breviter expo- nas, epitomenque facias, quæ capita modo et summas rerum complectatur. Quod si prudenter et recte perſicitur, quæ multis literis magnisque volumi- nibus continentur, una quasi tabula congesta ante oculos pones, ut et melius intelligantur, et memoria retineantur, quæ legeris, neque jam tempori, quo scripseris, sed vitæ prosint. Præcipue vero co pertinet, ut, quæ lecta sint, jmitando effingere coneris, ita autem, ut libro remoto eandem rem deseri- bere experiaris, aut in linguam germanicam vel latinam convertas, etiam græcorum et latinorum poëtarum carmina patrio sermone, eademque numeri pedumque ratione, transferas.

Postremo admonendum videtur, ut, si quis seriptoris locus vel dicendi arte, vel sententiarum pondere magnaque in puerilem aetatem vi et signi- ficatione insignis occurrat, quantum tempus ferat, ad verbam ediscatur. Præterquam enim quod memoria exercetur, quæ quantum valeat, quum ad ceteras res obeundas, tum ad studia humanitatis colenda, in aperto est, etiam prastantissimus rerum sententiarumque quasi thesaurus paratur, quem ad varios vite usus in promptu habeas, sive quid desideratur, quod ad bene vivendi rationem pertineat, sive consilio opus est in magnis rebus, sive in adversis solatio. Verum si eorum, quæ memoriæ mandaveris, nullus est

4) Plin. Epp. III. 3.