Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

sint, judicat magister, ex iisque, quantum quisque profecerit, certissime

propriam discipulorum legendi rationem metitur.

Ceterum in justa studiorum privatorum ratione positus erat summus ille scholarum splendor, quæ, quamvis tenuibus cujuscunque generis præsidils instructæ, iisque, quæ ad nostram memoriam a tot tantisque viris ad discipli- publicæ rationem melius institaendam excogitata sunt, nondum adjutæ, tanta tamen præstiterunt, quanta temporibus nostris non modo non supe- rari, sed saepe ne attingi quidem possint. Eadem via ad tantum scientiæ virtutisque fastigium pervenerunt summi illi viri, qui cunctis orbis terrarum gentibus lumina atque exempla fuere, quorumque cum temporis diuturnitate gloria crescit. Nostra quoque aetate scholis patriis splendor, sapientibus magistratuum consiliis vis atque auxilium, magistrorum fidei studioque suc- cessus, discipulorum industriæ præmium, corporis infirmitati remedium addi- tur privatis iisdem studiis recte exercitis atque cultis.