— 15—
suum in ca viresque frustra consumat. Locum habet quod, Seneca auctore,„in corpore nostro videmus, sine ulla opera nostra, facere naturam: Alimenta quæ accepimus, quamdiu in sua qualitate Perdurant, et solida inna. tant stomacho, onera sunt: at qunm ex co, quod erant, mutata sunt, tune demum in vires et in sanguinem transeunt.“ ¹) Puerum enim, quæ cum utilitate legat, cum voluptate legere necesse est. Quod etiamsi in eo maxime Positum est, ut magister, docendi solertia aptaque interpretandi ratione, res quamvis aridas atque jejunas adornare sciat, attamen, qualia legantur, mul. 3 tum refert, in ea præsertim aetate, quæ jucunditatis magis, quam utilitatis ratione ducatur. Quare ällud Ciceronis præceptum maxime tenendum est, „ut diligentissime eis, qui instituant aliquos atque erudiant, videndum sit, quo sua quemque natura maxime ferre videatur,s 2) ut inde, quæ a disel- pulis legantur, desumas. Qui artis poëticæ studio tenetur, eorum is maxime seriptis oblectatur, quibus Musa dedit ore rotundo loqui; qui libentius ad
ea animum advertit, quæ prioribus abhine annis gesta sunt, quibusque factum, ut singuli viri, singulæ civitates et gentes ad tantum gloriæ gradum. ascenderint, ex veterum historicorum operibus is animi potissimum ingenii-
que pabulum capiet. Alios javat eloquentiæ monumenta perlegisse„quar adolescenti illam orandi majestatem ostendunt, qua remota muta sunt omnia,
et luce præsenti ae memoria posteritatis carent.“ ³)
Deinde requiritur, ut, quæ legantur, quam maxime id, quo omnis scho- larum ratio tendit, ut puerorum animi adehumanitatem perducantur, adja- vent. Ejus vero disciplinæ, quæ ad futuram vite conditionem maxime per- tineat, aut quam quis potissimum addiscendam sibi sumserit, præeepta ex vete- rum operibus haurire, puerorum non est, sed in maturiorem id cadit aeta- tem; discipulo, qute humanæ naturæ dignitatem augeant, eumque et sapien- tiorem et meliorem facere possint, satis est pervolutasse. Quæ vero com- moda ut pereipiantur, necesse est, ut privata lectio quam anaxime ad publä
1) Sen: Ep. 32. 2) Cic: de Orat. 3. 9 3) Quint. X. 12. 50. 3*


