Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

20

cam accedat arctissimeque cum ea conjungatur, ut, quæ superiori anno legi coepta sint, aut ad finem perducantur, aut corum, quæ nunce legantur, pars privatis discipulorum studiis committatur. Iustitutionis enim publicæ non ea omnino est conditio, ut tota quædam opera a discipulis legantur, quod plerumque fieri non potest, quum ex ingenti veterum scriptorum copia aut plures simul legendi sint, aut rerum sermonisque difficultas, discipnlorumve ingenii tarditas lectionem remoretar: sed via demonstranda est, quam postea discipulus sine duce sequatur. Quod si bene factum erit, publica magistri interpretatione discipulus eo perveniet, ut, quod reliquum sit, ad calcem per-

legere possit, et commentariis ceterisque legendi præsidiis, quibus bene uti

didieerit, adjutus, quæ difficilia et involuta sint, superet, seriptorisque sensn magis magisque perspecto, accuratam totius imaginem animo imprimat, tanto majori cum studio legendi et voluptate, quanto longius feliciusque procedat.

Qua simul ratione et quæ cujusque aetati maxime conveniunt, legentur, et

quæ nocere possunt, avertentur, fotumque aliquod ex iis, quæ lecta fuerint, effieictur. Etiamsi enim fieri non potest, ut omnes veterum seriptorum libri in scholis perlegantur, aliquos tamen totos legisse juvabit, et qui sui generis præcipui putantur, et ad eximiam veterum virtutem juventuti ape- riendam aptissimi. Singulæ enim libri alicujus partes quamvis egregiæ sint, non tamen excelsam scriptoris magnitudinem patefaciunt; sed apte inter se conjungantur necesse est, ut aediſicium inde exsurgat, quod absoluta totius partiumque perfectione summam opificis artem demonstret. Quanam Porro alia ratione nos, reipublicæ curis communisque vitæ negotiis impediti et avocati, ad hos uberrimos omnis sapientiæ fontes revertemur, nisi magna operis præstantia et pulchritudo, a juvene gustata, virum, ut quod reliquum sit otii, summis illis veterum scriptoribus Jegendis constmat, invitabit? Ali. ter quidem cum adolescentibus, aliter cum pueris agendum, qui, quum magis sermonis ratione ducantur, nec in uno quasi conspectu totum aliquod videre possint, paullatim tamen co perduci debent, ut totum scriptoris sensum degustare, neque solum, quomodo seriptum sit, quibus verbis atque periodis, sed etiam, quæ scripta sint, qua mente et arte, judicare addiscant. Quare ubi primum legendi initium factum est, non alienum videtur, ut aut libri