— 183—
ris, accipiantur, etiamsi ingenium alant, mores tamen depravent, tantamque
humanæ naturæ ad peccandum proclivitatem adjuvent. Ab iisdem quoque argumentis profecti sunt, qui, integris veterum seriptorum operibus e schola remotis, libros mutilos et in usum juventutis excerptos introdducere conati sunt, aut libros sacros pro veterum scriptis legendos proposuere, quod sum- morum virorum auctoritate et suffragiis jam pridem repudiatum. Namque
non omnis medieina aegras corporis partes sanat, multaque remedia repere- ris, quæ malum remorentur, non tollant, ut, sanguine succisque corruptis, multa alia inde mala nascantur. Recte igitur veterum scriptorum libri, qui, nisi male utaris, perennes omnis doctrinæ atque virtutis fontes habendi sunt, jus suum tenent, et qui tot tantisque viris, suæ aetatis posterorumque lumi-
nihus, tantæ magnitudinis caussæ fuerunt, humanissimæque voluptatis origo,
iidem et nostræ juventuti rectores sint atque duces. Quibus præmonitis, primum quæxrendum est, quales veterum Grwcorum
et Romanorum scriptores privatim a discipulis legendi sint. Nequiequam,
quid singulis scholis singulisque cujusque scholæ discipulis ntique expediat, quidque omnibus temporibus et locis accommodatum sit, reperire coneris. UIt enim non idem omnes cibus alit atque reſicit, ita non eadem omnium ani- mos lectio juvat et excolit. Quid cuique maxime conveniat, magistrum, di. scipulorum natura et indole bene perspeeta, invenire oportet. Sed tamen nonnulla sunt in Seriptoribns eligendis, quæ ad quodeunque lectionis genus. valeant, nec omnino, nisi omnis lectionis fructus amittatur, negligenda sint. Præter ca, quæ ante dicta sunt, ne, quæ in rebus ab. honestate. alienis ver- sentur, legenda permitti debeant, reliquum est primum, ut, quiequid lega- tur, aetati facultatibusque legentium accommodatum sit. Quanto enim magis. discipulus difficultatibus, quæ in legendo oceurrent, superandis par erit, quantoque accuratius mentem scriptoris et sensum perspiciet, meliusque, quæ vere ab eo dicta sint et quæ venuste, dijudicare poterit, tanto majorem inde capiet voluptatem, tantoque minus ab officio legendi avocatus, uberio- res mentis animique fruetus percipiet. Quæ faciliora sunt, strictim attin. guntur; qua difficiliora, aut non satis, aut omnino non intelliguntur, ut di.
scipulus, si ab injucunda ejus generis lectione prorsus non desistat, tempus.


