— 17—
Quod enim doctissimis viris, et quorum hac in re auetoritas est gravissima, visum est, Antiquitatis studium initium atque radicem esse nostræ eruditio- nis, scholasque nostras, quanto magis hoe studio, quasi fundamento suo, innitantur, tanto magis provehi atque florere, tenendum censemus. Cujus quidem sententie diuturna auctoritas centum fere abhinc annos, ex quo. tempore secholarum res emendari coepta est, multis impugnabatur modis, et adversariorum numerus, nostra maxime aetate, in dies crescit; sed tamen valuit, et quod damnum minitabatur, id maxime rem adjuvit. Multa enim, quæ a prospera scholarum conditione aliena esse viderentur, abrogata suntz multa, quæ temporis ratio postularet, instituta, communisque omnium cura in eo versatur, ut juventutis ad humanitatem informatio lætius feliciusque in dies procedat. Fieri quidem potest, ut vei ratione abutanturz neque tamen perversus rerum usus bonitatem tollit. Summum in orbe terrarum imperium, quod veteres Græci et Romani tamdiu exercuerant, cum iis ipsis non occidit, sed permanet, in nostrisque adhue scholis exercetur, et qui olim de omnium in orbe gentium fortuna statuerant, nostræ nunc juventutis sortes conjiciunt. Ipsorum enim linguæ, literarumque et vitæ studio perdu- cimur ad humanitatem, qua nihil majus homini, nihil melius excogitari potest. Itaque discipuli, qui summum vite humanæ bonum hoc apPetunt, ad immortalia cadem veterum monumenta sese convertant, quæ et puerorum ingenii animique facultates acuunt atque exercent, et adolescenti omnes scientie eruditionisque fontes aperiunt, et summis omnium aetalum Viris certissime ad tantam magnitudinem viæ fuerunt. Pueris quidem, quod
adversarii dietitant, scripta non sunt; sed tamen ita seripta sunt, ut recta
interpretandi ratione intelligantur pueris. Vias aperiunt scholæ; ut autem, qua inchoata sint, perficiantur, id quidem ex privatis discipulorum studiis, et maxime ex veterum scriptorum lectione pendet.
Neque tamen, ut uberrimi illi fructus inde nascantur, legisse satis est; sed et scriptorum delectus et legendi ratio maximi ad id sunt momenti. Namque magna illa antiquitatis monumenta plurima continent, quæ puerili xtati nullo modo conveniant, sed quæ, nisi accurata diligentique tem-
porum et hominum ratione, quod ah hujus aetatis discipulis vix exspectave- — 5


