Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

e

3

16

scribere addiscant; quales illi fuere, tales ipsi esse conentur, illorumque vestigia secuti, suæ aliorumque saluti agendo consulant. Patrius denique sermo unde melius addisci potest, quam ab iisdem viris, qui tanta ejus cogni-

tione atque usu floruerunt?Ex his, ut Quintiliani verbis dicamus, et ver- . borum sumenda copia, et varietas figurarum, et componendi ratio. ¹) Præ- cepta quidem dicendi scribendique in scholis traduntur, facilitas autem

exercendo paritur et assidua diligentique legendi ratione; et quantum præ-

ceptis exempla præstent, veteri jam dicto docemur:Longum est iter per

præcepta, breve ac efficax per exempla. Præterea sine accurata sermonis

patrii cognitione, quæcunque nobis in vita partes datæ fuerint, non Possunins

sustinere, quæ didicerimus, qyuiescunt, nee ipsi digni sumus, qui in eorum civitatem adscribamur, quorum linguæ eadem est apud omnes admiratio atque virtutis. An vero adolescens, qui literarum studiis se dedidit, ut suos ali- quando doceat, ad virtütem aceendat, erigat et consoletur, præstantissimam suorum linguam callere non debet? Cujus insuper ad puerilem animum excolendum vis, multum diuque impugnata, nostra aliquando aetate a nemine rerum perito in dubium vocatur. Quare Germano, copiosam gravemque suæ gentis linguam cognitam habere, gloriæ semper et decori erit, et quod dicitur, patrii sermonis facultatem animi literis ad humanitatem exeulti cer- tissimum esse indicium et quasi florem, nemo non fatebitur. Horatius, artis poëticæ præcepta tradens, quum præcipit:

Vos exemplaria græca Nocturna versate manu, versate diurna

magnam literarum græcarum in romanas vim significavit, nec quiequam, qui peritus sit rerum existimator, hujus sententiæ veritatem in dubium vocabit. Sed nostra quoque animi ad humanitatem informandi ratio quum in greæeis latinisque literis posita sit, nec ulla magis re, quam veterum scriptorum lectione adjuvetur, Gymnasiorum discipulis id maxime præci- piendum videtur, ut græca et romana exemplaria dies noctesque versent.

-

1) Quint. X. 2. 1.