parantur eorum quæ docentur, sive quod, quæ doctor præcepit, ostendun- tur, rerumque et verborum copia suppeditatur. Quum, quæ dicta sunt, di- scipulum industrium officiique memorem ad optimum quemque librum legen- dum satis invitent, magis etiam, quod voluntas insuper agendique virtus ea lectione incenditur, ineitabitur ad id et quasi trahetur. Quæcunque enim didicimus, nisi actio sequitur et virtus, manca quodammodo et inchoata sunt, nosque tanti sumus, quantum ad communem hominum salutem agendo conferimus, ad quod ut vehementius impellamur, imitandi studium nobis a natura est ingenitum, sive, quod Quintilianus ait,„omnis vitæ ratio sic con- stat, ut qux probamus in aliis, facere ipsi velimus.“ ¹) Præcipue vero ad virtutem adducimur et ad honestatem, quibus solis summus vitæ finis, sum- maque hominum spes atque felicitas continetar. Admiranda enim egregiæ virtutis exempla literarum monumentis prodita legentes, ejusdem virtutis amore incendimur, quæ qui ediderunt, si consideramus, homines fuisse iis- dem facultatibus, quibus nos, viribusque præditos, iisdemque difficultatibus impeditos, admiratio fiduciam addit, ſfiducia animum eademque conandi auda- eiam. Postremo quum humana natura continuæ virium contentionis impatiens sit, ne corporis animique vigor frangatur, remissione quadam puero litera- rum studioso opus est, quæ relaxando non debilitet vires, sed augeat, ani. mumque oblectet, non depravet, quod reeta legendi ratione potissimum efficitur. Quæ qualis esse debeat, demonstrandum est, quum non minus verum sit, prave pravaque legendo omnia ea commoda amitti, virtutemque qux fortissima esse videatur, eadem ipsa animi exercitatione naufragium facere, innumeris constet exemplis.
In primis autem summorum nostræ gentis virorum seripta legere atque relegere discipuli ne negligant, quæ aut omnino prosint, aut singularem quandam disciplinæ parlem maxime adjuvent. In quod quidem lectionis genus, quæ supra dicta sunt, maxime cadunt, ut reſiciat pariter atque remit- tat, oblectet, doceat, emendet. Eandem igitur originem habentes, quam qui tam præclara literis prodiderunt, eorum exemplis eadem cogitare atque
1) Quint. X. 2.


