Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Ceteris studiorum domesticorum generibus, quæ ad partem tantum ali- quam discipulorum pertinent, prætermissis, reliquum est, ut de privata lectione agatur, quæ quum et summum fructum et humanissimam juventuti voluptatem afferat, et sine ullo usquam apparatu institui possit, summopere ceommendanda vel potius præcipienda videtur. Ea enim exercitatio, si recta ratione suscipitur, quam maxime simul valet ad propulsanda ea, quæ nostra Potissimum ætate Gymnasiis ceterisque id genus scholis ab adversariis cri. mini verti solent, quod nimia animi contentione laborumque in scholis mole continua juventutis vigor corporisque valetudo et robur sensim sensimque extinguantur. Lectio enim, ut Senecæ verbis utamur, alit ingenium, et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit. 1) An vero temere factum, ut legendi cupiditas ita a natura cuique sit ingenita, ut, ubi primum animi quædam mentisque agitatio esse coepit, ad legendum aliquid quasi trahamur? Ludos mittit puer, voluptatemque magis dignam ab lectione aucupatur; flagranti juvenis studio ad præclara literarum monumenta, quibus sapientis. simi omnis actatis viri studiorum fructus posteris tradiderunt, sese conver- tit; vir denique, rempublicam gerens, ubi gravibus seriisque rebus satis- fecit, exiguis otii intervallis usus, laborum curarumque requiem, animi oblectationem, ingenii pabulum legendo petit, et ipse senex, quamdin aurium oculorumque usus est, legendi studium et amorem retinet. Et qui-

dem bene et sapienter ita a natura constituti sumus, ut omnes legere cupia-

mus; legendo enim efficitur, ut, quiequid egregie quocunque temporum et locorum intervallo cogitatum atque gestum sit, assequamur, prudentia mul- tarumque rerum usu crescamus, et quod summum est, cunctas animi facul- tates excolamus. Saepe multumque legere Gymnasii civibus in primis sit curæ, quorum maxime interest ut, quiequid a summis viris cogitatum, di- ctum, factum sit, animadvertant et considerent in sunamque utilitatem conver- tant. Namque legendo ingenium alit discipulus, judicium exercet, veri et pulchri et honesti sensum exeolit, scientiam auget, scholæ publicæ rationem maxime adjuvat. Accedit quod optimorum scriptorum lectione exempla

19 Siient

1) Sen. Ep. 84.