quasi cogantur. Quod si ipsius seriptoris lingua, præsertim latina, diligentique et aceurata, quantum ſieri potest, verborum sententiarumque imitatione per- ſieitur, perutile fore nemo non intelligit. Summæ enim rerum, brevi in conspectu positæ, et accuratius perspiciuntur, et fidelins retinentur, et facilius revocantur; cogitandi vis aecuitur, scribendi facultas exercetur, linguæ scien- tia augetur, componendi initium ducitur. Eadem repetendi ratio in ceteris quoque scholæ disciplinis instituenda est.
Præter ea, quæ adhuc dicta sunt, domesticorum studiorum genera, sunt nonnulla alia, quæ eum iis, in quibus scholae disciplina versatur, et natura et consilio non ita conjuneta sunt. Quo refertur, ut puer sua sponte, nul- loque magistri consilio vel nuta impulsus, in iis, quorum studio et amore præter cetera teneatur, quod sibi reliquum sit temporis, cousumat, ut ple- niorem eorum, quam publicae scholæ ratio patiatur, cognitionem sibi com- paret. Ejusmodi studia, libere et consulto, nec in speciem tantum su. scepta, in quocunque disciplinarum genere versantur, et discipuli sincerum discendi amorem arguunt, et ad profectum in literis plurimum adjuvant. Amplissimus vero hujus exercitationis fructus is est, ut, si vecte instituta fuerit, vis ingenii excolatur, laboris studium crescat, liberalium artium voluptas verique et pulchri sensus alatur. Quarum rerum institutio privata plena aleæ putanda est, cajus fructus a magistri virtute et præstantia rectaque instituendi ratione, et a sincera discipuli voluntate maxime pendeat. Neque tamen discipulus, qualis esse debeat, magistro, neque discipulo magister semper obtigerit, unde fit, ut cjus utilitas aut extenuetur, aut auferatur, aut in damnum convertatur. Discipuli antem ignavia etsi, quod plerumque ſieri solet, non fovetur, animus tamen ad discendum suisque viribus aliquid agendum debilitatnr. Quoniam igitur privata discipulorum institutio in sin- gulis scholæ disciplinis non sine conditione aliqua prodest, plerumque nocet, domestica autem studia maximam utique habent utilitatem, nec ullo modo fraudi sunt, utrnm eorum utri præstet, dubium esse non potest, institutio- nisque private summa cautio esse debet, ut non nisi necessario, et quam aptissime fieri possit, admittatur.


