Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

42

ratio, si qua librorum, qui ejus disciplinæ præcepta tradant, est facultas. Eam omnino sibi legem statuat discipulus, nec unquam ab ea discedat, ut ad ea, quæ in scholis tradenda sint, melius perspicienda, imbutus adsit atque præparatus, eorumque saltem inchoatam et levem quandam domestica indu- stria sibi paraverit cognitionem.

Verum quæ quantacunque diligentia et cura in animo impresseris, non manent, sed aliarum facile rerum copia extinguuntur, nisi Repetitio aceedit. Ea enim, quiequid animo conceptum erit, firmat, quæ dispersa sunt, colligit, acriorem rerum meditationem excitat, lumen affert, mentis vim acuit, ut non zmmerito mater studiorum voeitetur. Cujus quoque, pro aetate facultatibus- que discipulorum, varii sunt gradus, tantoque major utilitas, quanto quis magis, suis non alienis virihus usus, consilio et prudentia instituit. Eam igitur seriptoris alieujus partem, quæ in schola publica traetata fuerit, attente relegat puer, rerum verborumque interpretationem sibi revocet, locos ex seriptoribus aliisque, quæ ad intellectum conferre possint, ejus generis libris collatos evolvat, in iis præsertim partibus immoretur, quæ maximas paraverint difficultates, nec nisi toto penitus cognito atque perspecto, ad reliqua progrediatur. In quibus discipulus diligens, quæ antea conscripse- rit, emendare, et addere quæ deerunt, non prætermittet. Omnino puerum,

in utroque studii domestici genere, literis breviter mandare, quæ invenerit,

ne pigeat, quod, quantæ sit utilitatis, nullius potius quam Ciceronis aueto- ritate conſirmandum videtur, qui inter alia artis dicendi præcepta, id maxime commendat, ut scribatur:Caput autem est, quod, ut vere dicam, minime facimus,(est enim magni laboris, quem plerique fogimus), quam plurimum scribere.*¹) Et quæ Quintilianus ad hune Ciceronis locum monet, non solum ad eloquentiam, verum etiam ad cetera omnia liberalium artium studia pertnent.*) Ad quod seribendi præceptum id maxime referendum esse videtur, ut a discipulis ad legendum expeditis, quæ continua majoribusque Partibus repetita fuerint, breviter et summatim exponantur, et in epitomen

1) Cicero de Orat. I. 33. 2) Quint. X. 5. 2.