— 11—
eorumque quæ interpretanda sint, cum iis quæ antecesserint, et quæ sequan- tur, aptissima conjunctio; ut ad propriam scriptoris rationem in verbis eli- gendis et collocandis diligenter attendant, et quæ ad Historiam, Geogra- Pphiam, Mythologiam et Romanorum Græcorumque Antiquitates pertineant, quantum ad intelligendum scriptoris sensum opus sit, evolvant. Accedit ut superioris classis diseipuli ad proprium seribendi genus animum advertant, judicii et censuræ exercendæ periculum faciaut, lectionis varietatem exami- natam defendere aut improbare conentur, alios scriptoris locos, qui rerum V verborumque cognatione ad rem illustrandam idonei sint, comparent, senten- V tiarum veritatem reputent, dicendi pondus atque venustatem senliant. Quo
rum quid potissimum singulis spectandum sit, pro uniuscujusque facultate et doetrina, magister indicabit. Maxime autem monendum videtur, ut quic-
quid discipulus ad locum quendam explicandum inyvenerit, literis breviter conscribatur, quum ea, quæ scriptura persecntus sis, et acrius eogitata sint, et altius animis inſigantur. Præterea ex iis, quæ seripta sunt, discipnlorum agendi ratio perspicitur, ut quæ retinenda sint et adjdpunda, quæ mutanda et corrigenda, magister inde judicare Possit. Quod idem fere dicendum est de capitis alicujus interpretatione literis conseribenda, quod exercitatio- nis genus, iis præsertim, qui linguæ nondum satis periti sunt, maxime est commendandum, quum, quantum temporis in eo impendatur, tantum ad intelligendum utilitatis afferatur. Seriptoris autem græci vel latini inter- pretatione aliqua typis exarata, vel aliunde deseripta, temere ne utantur pueri, nisi majopem ejus Præparationis fructum ahjectum velint, qui in eo consistit, ut, quid ipse possit, discipulus experiatur, ut animi vires eonten- dat et augeat, ut denique alieno auxilio destitutus, sibimet ipse auctor et dux esse eonsuescat. Quæ commoda, quamquam aliena interpretatione juxta Posita non tolluntur, certe tamen minuuntur, ut, quod parum prosit, plu- rimum noceat, prætermittendum esse videatur. Non minus autem nocet quodcunque alieni auxilii genus, si imprudenter ferturz sui enim judicii non esse, et aliorum semper auctoritati obnoxium, quum in omnibus rebus, tum in literis addiscendis maximum est impedimentum. Eadem fere, quae
in linguarum studio, in ceteris disciplinis atque artibus est præparandi 2*


