Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

mur, ut inferiorum elassium discipulis nec nimia privatorum studiorum libertas sit, nec eorum, qui in literis profecerint, ratio nimis coërceatur, quod

utrumque non sine maximo juventutis erudiendæ damno fieri potest: nimia enim puerorum in his studiis libertate animus distrahitur, tempus amittitur,

levitas et desidia nascitur; terminorum autem angustiis studium conquiescit, fastidium gignitur, aemulatio cessat. Quare illud poëtæ tenendum est:

Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Varia sunt private sive domesticæ diligentie genera, quæ enumerare longum est; quare quæ maximam ad juventutem erudiendam vim habent, quibusve potissimum puerilis animus exerceatur, satis est commemorasse. Ordiamur a Præparatione, quæ in eo maxime posita est, ut sponte sua di- scipulus suoque Marte, libris tantum ceterisque, quæ ad manum sint, di- scendi subsidiis adjutus, corum quæ in schola publica tractanda sint, aliquam sibi ante cognitionem comparare experiatur. Cujus rei quanta sit ad acuenda puerorum ingenia vis atque utilitas, facile intelligi potest. Quo quis enim majori cura in ea versatur, eo facilius, quæ ad rem explicandam afferentur, sequetur, eo diligentius in verba magistri attendet, totumque accuratius majorique enm voluptate intelliget. Ea autem quæ dicitur Præparatio, quanquam ad superiorum classium discipulos maxime pertinet, a pueris tamen inchoanda est, simul ac primas cujuscunque disciplinæ difficultates superare didicerunt. Neque vero utrisque eadem est instituendi ratio; sed ut a lin- guarum studio incipiamus, puero parum exercitato satis est, scriptoris ali- quam latini vel græci partem, quæ interpretanda proposita est, diligenter perlegisse, vocabula evolvisse, singulosque locos, qui difficillimi sibi visi sint ad intelligendum, denotasse. Si quis autem majorem legendi facultatem consecutus est, majora ab ipso postulantur: non enim sermonis solum, sed et rerum quæ tractantur, ratio habenda est, et quiequid ad earum intelle- ctum pertinet, diligentissime investigandum. Præcipue vero in co discipulis elaborandum, ut totins alicujus sententia, sive argumenti caput reperiatur,