Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9*

publicæ disciplinæ adjumenta, paullatim inde nasci et incrementa capere possint; qua moderatione eo magis utendum, quod virium corporis, in ea præsertim aetate, non minor, quam animi cura habenda est. Prout autem, cum aetate, animi facultas erescit, latius patent privata studia et ad plura pertinent; quæ autem schola publica postulat, deminuuntur. Neque tamen certi fines constitui possunt, sed diligentissima et singulorum et totius classis ratio habenda est, quum multa sint, quæ illa utrimque studia aut adjuvent, aut impediant. Accedit quod privata discipulorum inferioris eujus- dam classis studia ad ea, quax in schola tractantur, maxime referenda sunt, V propriamque suam naturam et conditionem inde desumunt, quippe quæ, 8 quantum fieri possit, quo sua quemque natura et indoles ferat, sequantur, et quid puerorum humeri ferre possint, quid ferre recusent, respiciant. At vero discipulorum elassibus Gymnasii superioribus adseriptorum privata studia scholæ finibus jam non continentur; proferuntur termini, ut quisque ingenio judicioque maxime valet; neque solum quæ discipulo opus sint, eliguntur, sed universus artium, quæ ad humanitatem pertinent, campus aperitur, animique juvenilis privatis literarum studiis exercendi uberiorem materiam suppeditat. In quibus modo cavendum est, ne major studiorum domesticorum libertas summo publicæ disciplinæ fini et consilio, puerilis seilicet animi ad doctrinam et virtutem informandi, repugnet. Quali denique ratione privata discipulorum studia a magistro regenda et adjuvanda sint, id quoque aetate præscribitur, eoque, quem quisque tenet, sciendi modo. Puero enim in studiis privatis, sieut in eeteris rebus, duce opus est, qui quæ præstanda sint, accurate præcipiat, quæ eligenda, propo- nat. Neque enim ipse, quid sua studia maxime adjuvet, quidve impediat, satis intelligit, nec rei amore, literarum præstantia, honestaque gloriæ eupi- ditate vehementer exeitatur; est ei magistri præceptum suprema omnium lex. Paullatim tamen sui arbitrii esse incipit, et quid in quaque re optimum sit, intelligere; nobili discendi studio, non aliena duntaxat auctoritate inci- tatus, quiequid otii sibi reliquum fuerit, in rebus honestis atque utilibus collocabit, ita quidem, ut magistri sit non tam adjuvare, quam moderari et providere, ne a recta via deflectatur. Hunc igitur naturæ ordinem sequa-

2

. bööböööͤöböͤböͤ