Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

cetera omnia hominum studia referri debent, et sine quo, quæcunque sei- mus et possumus, nullius sunt pretii, nonne firmissimum in eadem diligen- tia habent præsidium? Ut discipulus quisque diligentissimus, ita optimus erat; verum ut quisque maxime a studiis hisce domesticis sponte susceptis recedebat, ita longissime a virtute et ab honestate aberrabat. Cujas rei caussas afferre haud difficile est. Quippe innata est homini cupiditas ali- quid agendi; quare qui non facit, quæ debet, faciat necesse est quæ non debet. Qui autem ad otium in rebus utilibus consumendum natura sua tra- hitur, is, præterquam quod male faciendi locus et occasio desunt, tempus aetatis suæ, præsertim puerilis, male agendo non perdit, legesque quas salu- berrimas necessariasque esse intellexit, perfringere nullo modo conatur.

Corruptelarum quidem illecebris irretito undique gravis nonnunquam pugna

paratur: sed imperare sibi didicit, get quæ hona sunt, iis quæ jucunda et dulcia videntur, anteponere. Cujus rei dignissimum præmium conscientia rectæ voluntatis suppeditat, eoque magis, ut boni constantiam habeat, eum impellit. Haec autem animi fortitudo, in juventute parta, per totum reliquæ

vitæ spatium virtuti præsidio erit atque propugnaculo: ea enim ut bonus

esse possis, efficit, animus autem literarum studiis excultus, ut velis,

præstat.

Domestica autem discipulorum studia quantumvis valeant ad scholarum florem augendum, animumque et mentem excolendam fructus tamen quos

inde exspectaveris, sicut in ceteris rebus, a recta exercendi ratione pendent. Nihil enim tam bonum, quod non abusu et perversa agendi consuetudine esse desinat, quin etiam malum fiat. Imprimis igitur spectandum ut privata illa discipulorum studia ingenii maturitati, et sciendi modo, et quatenus utrumque ex annorum numero pendere solet, aetati apta sint et accommodata. Aliter puer, aliter adolescens ducitur et eruditur. Puerilis maxime animi est percipere et quasi assumere extrinsecus; juvenilis autem invenire ali- quid et ex se proferre. Itaque privata diligentia eandem utrorumque animi indolem et quasi colorem in se gerat necesse est. Ut quis igitur aetate minimus, ita minima ab eo postulantur. Præcipiendo magister et adjuvando intelligentiam puerorum mentemque acuet, ut privata studia, firmissima