Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

Animi quoque consktantia atque firmitas ex privata diligentia nascitur. Qui puer jam assuevit in omnibus rebus libero suo proprioque judicio uti, et quæcunque occurrunt aut ab aliis traduntur examinare, quod facere pri- vata studia cogunt, in quibus aliena opera omnino sit destitutus: eandem is agendi facultatem ad cetera quoque negotia vite conferet, nec siquid majus

graviusque obtinget, in sola aliovum auctoritate aequiescet, sed nec operæ

nec tempori parcet, ut quærendo et perserutando verum inveniat. Difficul- tates autem impedimentaque, quæ in studiis privatis libere et sponte susce- ptis vincere didicit puer, vir vincet, tuntumque abest ut eum deterrere pos- sint, ut eo magis impellant ad ea, quæ sibi proposuerit, assequenda. Tali

igitur modo ad hanc animi constantiam fortitudo accedit voluntatisque fir- mitas, qua nihil in vita præstabilius esse potest. Summi illi antiquitatis

viri, quos posteri in omni virtutum genere perfectos admirantur, nec ulla

unquam aetas, quamdiu quæ magna sunt atque præclara, hominum animos

permovent, amare desinet: summi illi, inquam, viri eadem ipsa ratione ad tantam gloriw altitudinem ascenderunt. Neque hodie quisquam sine illa ingenii maturitate animique constantia et fortitudine, quarum initia atque causst in domesticis studiis continentur, ullo in genere magnus evadet. Evolvite Kterarum monumenta, vitamque intuemini corum, qui bonarum artium studia colunt, qui divinarum humanarumque rerum principia et caussas perscrutantur, coelum ac sidera dimetiuntur, quæ a majoribus aequa- libusve præclare gesta sunt literis produnt, saeculorumque venientium quod- dam inde augurium capiunt; intuemini vitam eorum qui, magistri atque doctores, aut semina jecerunt quæ in tempora remotissima uberrimos fru- otus ferent, aut prwelara ingenii vi artes excoluerunt, aut qui, magistratus regumque consiliarii, eivitatum populorumque sortes gerentes, sapientia et justitia felicitatem civium exterarumque gentium ampliſieant, intuemint eorum vitas, ut inde intelligatis, edueationem et disciplinam multum fecisse, multum quoque præclara summorum hominum exempla, plurimum autem liberum illud voluntariumque studium ardoremque animi cum difficultatibus erescentem, quem in privata discipulorum diligentia vidimus.

Virtus denique atque honestas, summum vite humanæ bonum, ad quod