— 6—
Neque vero facilius solum libentiusque, quæcunque a magistro expli- cantur, discipulus excipiet, sed etiam quæ exceperit, melius in animo hæ- rent, altioresque quasi in co radices agunt, ut nullo postea modo evelli pos- sint. Malta videt puer, multa audit: quæ autem sensihus tantum pereipiun- tur, non mente, summo qnasi animo hærent, facillimeque extinguuntur, quum, quæ suo ipsius studio multaque cogitatione puer investigaverit, ex ipso animo proveniaut et quasi naturæ suæ partem non divellendam efficiant. Id quidem
magna ex parte eo jam perſicitur, quod privatis studiis, quæ in schola dissi- pata tanquam et modo per partes traduntur, discipulus connectit totumque aliquod efficit, qum antecesserunt adjungendo, præmeditando quæ sequentur. Sed privatæ diligentiæ saluberrima vis tam arctis scholae finibus non coër-
cetur; ad totam hominis vitam pertinet atque manet, ubi respublica adole- scentem exceperit, patria virum, otium honestaque a laboribus requies senem.
Exercitatio enim animi viriumque contentio, quæ in studiis privatis esse
solent, nonne valentissima auxilia sunt, quibus mentis vis et insita cogi- tandi judicandique facultas exerceatur adeoque corroboretur, ut, quæ ingenio
parum exercitato occulta sint et inexplicabilia, facillime discipulus perspi-
ciat; ut omnem rerum vicissitudinem, omnesque vitæ humanæ casus certo
sciat judicio ponderare; ut nullius rei quæ hominis cognitione digna, ad
variosque vitæ usus utilis censeatur, ignarus, ut quæque contra sit difficilli- ma et impeditissima, ita maxime cognoscendi amore ineendatur, penitusque perscrutando compertam habere conetur. Haec vero animi maturitas, et quæ inde nascitur agendi dexteritas, summum est, quod omni educandi instituendique ratione sit expetendum, et sine quo, ad quod natura nos destinaverit, ut ad humanitatem perveniamus, effiei non possit. Nec quie- quam alind est, quod eum ea virtute conferri vel aequari possit. Multarum enim rerum utilium copia et varietas, sine ea animi maturitate, moles quasi iners putanda est, quæ nec juvet eos qui accumulaverint, nec aliis prosit. Quicunque autem ea instructus, Gymnasio egressus, publicæ vitæ stadium intraverit, partes quæ sibi delatæ fuerint, sustinebit atque aget; reipublicæ civibusque talem se præbebit, qualem Gymnasium discipulique semper experti erant, omnibus in rebus optimo cuique haud inferiorem.


