Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

virtutum semina contineantur, nec quiequam melius eam, quæ videatur, utriusque rei repugnantiam conciliare possit.

Privata autem, de qua agitur, sive domestica diligentia in eo versatur, ut sincero præstandi officii studio et amore discipulus sua sponte, nullaque prorsus caussa extrinsecus posita, animi vires, otiique quod sibi relinquatur partem in iis studiis consumat, quæ summum scholarum omnisque educa- tionis et discipline ſinem maxime adjuvant. Quæ quidem discipulorum dili- gentia certissimum est indieium optimæ cujusque scholæ, et quæ, quantum rei ab hominibus institute natura patiatur, summum juventutis ad humani-. tatem informandæ opus perficiat, puerorum salutem confirmet, parentum

fidem sibi conciliet, quamque de nobis patria et eives conceperint exspecta- tionem expleat. Nihil enim est commodi quod non eonseduare, nihil impe-

dimenti quod non superes. In ea diligentia est omne scholarum Præsidium, quod, ubi desit, nulla alia re compensari queat: quamvis enim ceteris omni- bus literarum adminiculis ornatæ, non florent, nisi ex illa discipulorum virtute inerementa capiant; apparatus speciem habent, qui delectet, non pro- sit. An vero magistrum habere Putas, quod de diseipulorum socordia negli- gentiaque queratur, quos studium boc voluntarium quasi stimufo quodam animi ad multarum rerum utilinm eognitionem sibi parandam incitet? Quam suæ vires non sufficiant experti, magistrum desiderant, studiorum ducem et adjutorem. Summa enim animi viriumque contentione omnibus quæ occur-. rebant difficultatibus vincendis neque pares erant, nec siquid obscurum et quasi involutum, aperiendo: magistri igitur interpretationem et viam sibi aperturam, et obseuris lueem allaturam, et quæ non suppetunt expleturam sperant, neque profecto negligentiæ animique parum attenti culpam in se admittunt, sed intentissimi audiunt et quasi auscultant, quæcunque a magistro ad seriptoris sensum expediendum proferuntur, summoque opere cavent, ne nugis ineptiisque tempus, quod quantæ sibi sit utilitatis experti, amittant. Domestica igitur diligentia animique in verba magistri intentio ita inter se eopulate sunt et connexæ, ut non qucant separari, neque errabit, siqquis alteram ex altera metiatur. Quantum autem his puerilis animi virtutibus omnis institu- tionis et disciplinæ fructus juvetur augeaturque, non est quod demonstretur.

1 è4161