Aufsatz 
De privatis gymnasii discipulorum studiis, privatque imprimis veterum scriptorum lectione, prima in literis proviciendi conditione atque causa
Entstehung
Einzelbild herunterladen

expletum, sensim tantum tardeque incrementa capiat, nec nisi errando ab hominibus ad suam perfectionem perducatur. Quæ manea vitiosaque huma- naæ naturæ conditio nullo non tempore accusabatur; et quamvis faeilius sit accusare, quam quæ improbaveris eorrigere et emendare, illæ tamen accusa- tiones et querelæ eam habuerunt utilitatem, ut magno et arduo operi voces viresque non deessent, sed studium juventatis artibus ingennis excolendæ nobilissimum novas in dies vires caperet, novæque viæ, quibus aegræ partes sanari meliorque rerum status effici posset, aperirentur. Nee non recentis- simus Lorinseri medici libellus, qui parentum magistrorumque animos atque oculos tantopere in se convertit, qui tantam invidiam et gravem hominum offensionem concitavit, ad quæstionem de optima scholarum ratione expe- diendam multum juvabit, uberesque in posterum, ubi partium ignobile stu- dium prudenti consilio cesserit, fructus feret. Gravissima enim quæstio est, de qua agitur, diligentique et aecurata consideratione dignissima, quonam Potissimum modo corporis exercitatio cum animi in studiis literarum colen- dis contentione conjungatur, idque in quo summus educationis omnisque di- sciplinæ finis versatur, ut sit sana mens in sano corpore, efficiatur; et quæ sexcentis undique seriptis ad Lorinseri sententiam aut defandendam aut refutandam dicta sunt, eaussam adducent ad veritatem, quæ, sieut in ceteris rebus, medium duendam obtinet locum. Mihi quoque, cui commentationis scribendæ munus hoc anno demandatum est, aptius nihil visum, quam quæ ego de utraque re conjungenda sentirem, quamvis essent exigua, in medium proferre. Equidem censco animum puerilem ex propria ipsius natura, quacunque fieri possit ratione, et excolendum esse, et cavendum, ne nimia temporis, quo in schola discipuli assidere debeant, diuturnitate, eorumque quæ discenda proponantur eopia, exercitatio corporis atque firmitas, ex qua vieissim animi sanitas pendet, impediatur: quod autem utrumque ut conse- quamur, nullam aptiorem melioremve esse viam, quam ut privata Gymnasii discipulorum studia convenienter exeitentur, quantum ſfieri possit, augeantur, Prudenter regantur. Res quam mihi tractandam sumsi, nec nova, fateor, nec integra; verumtamen tanta est, ut de ea disserere non inutile videatur, præsertim quum in privatis sive domesticis illis studiis ceterarum omnium