1
Ut nullo unquam alio tempore de communis omnium salutis feliei- tatisque angenda caussis aeriori studio quaesitum atque disceptatum est, ita nostra potissimum aetate in optima juventutis erudiendw ratiône invenienda omnium animi versantur. Qua de re quaecunque a majoribus tradita sunt,
diligenter examinatis, alia quae diuturnitate temporis usuque spectata sunt,
retinentur, alia quae ab hujus aetatis ratione Lominumque natura accuratius perspecta aliena videntur, aut rejiciuntur, aut, quantum res postulat, com- mutantur. Reges autem et principes sapientes veriorique rerum cognitione imbuti, quoniam persuasum habent, vita communis prosperitatem florentem- que populorum fortunam non nisi recta juventutis educatione et disciplina contineri, nihil habent antiquius quam literarum ludis et institutis et omni- bus quæ adaflorentem illarum statum pertinere videantur liberaliter exor- natis, puerilis aetatis saluti consulere, et omnem in ea cura vitam consu- mere, virisque eximiæ doctrinæ morumque integritatis fama celebratis undecunque ad munus juventutis erudiendæ obeundum honoriſicentissime accersitis, nec operæ nec sumptui parcunt, ut ad propositum sibi finem perveniant. Magistratus autem, eximio et singulari principum studio inci- tati, sapientissimis legibus et institutis gravissimam juventutis ad humanita- tem informandæ caussam adjuvant; virique divina quadam voce ad operosum magistri munus capessendum vocati, diurnis nocturnisque laboribus in eo
desudant, ut quae prosperam juventutis caussam scholarumque conditionem
juvare possint, et cognoscant et in earum usum couvertant. Quodsi tamen
res longe adhue abest ab ea, quam exspectaverint, perfectione; si multa
adhue desiderantur, multa aut abroganda aut mutanda aut inducenda super-
sunt, ab imperfecta illa et quasi inchoata rerum humanarum natura et con-
ditione id proficiscitur, qua, quidquid bonum omnibusque suis numeris sit 1*


