13
x³ενπας. Serius vixit forte circa Ol. LVI— LVIII. Debuit esse commemoratus, ubi de Batto: circa Ol. XXXVII. 3, ante Ch. 630.“— Valesius autem hanc explicationem dedit:„Hic est Arcesilaus Batti Eudaemonis filius, cognomento galerrg teste Plutarcho in libro de fortibus mulierum gestis p. 260. E, quartus Cyrenaeorum rex, qui primus regni formam in tyrannidem convertit, tandemque a Laarcho occisus est, uti narrat Plutarchus et Polyaenus I. VIII 41; seu Learcho fratre, ut ait Herodotus lib. IV. 160, quo loco etiam de Demonacte Mantinensi loquitur, qui sub Batto Claudo arbiter iussu oraculi evocatus est. Ex quo colligitur, Diodorum hoc loco occasione capta ex Cyrenarum conditu, omnium Battiadarum historiam simul pertexuisse. Neque enim Arcesilaus II, Battusque eius successor, ante Tarquinium Priscum vixerunt. Fuerunt autem ex Battiadis octo Cyre- narum reges perpetua serie generis, Batti et Arcesilai alternis dicti; mansitque eorum regnum per annos CC, ut docet Scholiastes Pindari in Od. IV. Py thionic., quod et oraculo praedietum fuerat, ut refert Herodotus 1. IV. 163: àr Ley 3 Bderor ol t9xe deu d“ dxτα ἀë⁴εσςν ενεdeς dεαον υeνμ dostiς αlαεενειν Kuo*ne. m16Oν 1μέυιι σπτνο mreεοςσσα πμαααραινςε Primus fuit Battus cognomine lxloανςα, qui XI. regnavit annos. 2) Arcesilaus Batti filius, cui annos XVI tribuit Herodotus. 3) Battus Arcesilai filius cognomine Eudaemon. 4) Arcesilaus Eudaemonis filius, xæαsς cognominatus. 5) Battus Arcesilai filius, cognomento Xααα⁵⁴. 6) Axcesilaus Batti filius. 7) Battus Arcesilai filius, cognomento α‿s, teste Heraclide in republica Cyrenensium. 8) Arcesilaus, qui Pythiis victoriam reportavit: ob quam victoriam Epinicium ei cecinit Pindarus, in quo octavum ex Battiadis eum fuisse dicit, αισιν τοιτισι ⁶⁴νοο οέddde έοοο dovetaue. quo a Cyrenaeis occiso, Battus eius filius regnum occupare est molitus, sed a Cyrenaeis repulsus Hesperidas se contulit ibique decessit. Finitum est regnum Battiadarum anno I Ol. LXXXVII.“ — Ad tertiam particulam Wesselingius adscripsit:„Vide Herodot. l. IV. 161. Catalogus regum Battiadarum, ab H. Valesio digestus, longe superat diligentiam Erasmi Schmidii in Prolegom. ad Od. IV Pythionic. Hubet et ille Battos quatuor et totidem Arcesilaos, sed tertium Battum, sive quintum regem, E6dαiααονα censet, non bene intellectis Herodoti verbis ex cap. 159; quae si hoc modo distinxeris, end dε τωι τοιτον, Bdrren voë eu⁴æiναμοωνοσ εαεοινοι, läyag etc., tertium regem, uti debent, indicabunt. Praeterea Arcesilaum, Batti Claudi et Pheretünae filium, regum postremum fuisse ait, eumque, quem Pindarus Od. IV celebraverit: quod miror vehementer. Arcesilaus iste ultimis Cambysis annis, aut certe principio Darii Hystaspidae occisus est, diuque adeo ante Pythiadem XXXI, qua victor fuit ultimus Arcesilaus renuntiatus. Ex Herodoto l. IV. 165 res est clarissima.“ Valesius recte perspexit haco fragmenta posita fuisse in narratione de originibus Cyrenarum, quas Bipontini et Maius Scaligeriano Eusebio duce Ol. XXXVII. 3 tribuunt, ego lectt. Diod. p. 260 Armeniaco Eusebio auctore Ol. XXXVII. 2 adscripsi, qui annus etiam in Bekkeri editione additus est. unum tantum est, quod de eo dubitationem movere possit. quod Diodorus ipse I. 68 Amasin Aegyptiorum regem 55 annos regnasse dicit. is enim eodem Diodoro teste mortuus est Ol. LXIII. 3, regnavit igitur ab Ol. XLIX. 4: successit autem Apriae, quem pugna victum necaverat desertum a populo Aegyptiorum, quia videbatur exercitum adversus Cyrenacos misisse interiturum, quo tutius ipse in Aegypto regnaret. Cyrenis tum rex fuit Battus II Eudaemon; quem quum antecesserint Arcesilaus I pater et Battus I avus, quos per 14 olympiades regnasse tradit Herodotus IV. 159, his tantum


