Aufsatz 
Commentatio de posteriore parte reliquiarum libri octavi bibliothecae historicae Diodori Siculi / Krebs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

annis detractis ab Ol. XLIX. 4 iam oritur Ol. XXXV. 4; Batti autem exercitum non primo eius regni anno cum Aegyptiis conflixisse ex eodem Herodoto facile perspieitur. quare haec ut explanentur, aut alius annus conditarum Cyrenarum statuendus est, aut Dio- dorus de Batti I et. Arcesilai I regiis annis non consentire putandus cum Herodoto, aut 55 illi anni Amasidis depravati sunt habendi. Originis Cyrenarum annum aliquanto ante Ol. XXXV Diodoro cadere non posse ex proximis superioribus fragmentis eorumque annis satis est perspicuum; nec aut alius quisquam ad hoc tempus Oyrenas conditas retulit, aut nobis in eiusmodi numeris, qui certi traditi sunt, quicquam licet mutare, nisi necessaria nos eogat ratio. nam quod apud eundem Eusebium Cyrenae conditae esse feruntur anno Abrahami 683 i. e. 150 annis ante Troiam expugnatam, id facile intelligas referri ad Cyrenen Hypsei filiam Penei neptem ab Apolline in Libyam ablatam, ubi Aristaeum peperit Cadmi generum (ef. Diod. IV. 81 s., Justin. XIII. 7), cuius nomen Justinus in ipsum Battum transtulit etiam alia, quae apud Herodotum accuratissime et distinctissime narrata sunt, suo more confundens. quod autem etiam Ol. V Eusebius Cyrenas conditas esse scribit a Theraeis Batto eodemque Aristotele duce, id quibus rationibus aut fabulis inductus fecerit, ego nescio. sed solitos esse fabulatores et suarum et aliarum urbium origines comparare cum tempore Romde conditae, sicut res Romanas cum rebus gestis aliarum praecipue graecarum civitatum conferebant, ex multis illis fabulis, quas de Romae originibus traditus esse scimus, satis videtur apparere. quos praeterea annos apud Solinum c. XXX. p. 331 ed. Delr. Lugd. Bat. 1645 et Plinium H. N. XIX. 3 invenio, ii posteriores etiam sunt olympiade XXXVII eoque minus cum 55 illis annis Amasidis coniungi possunt. quare in anno urbis conditae nihil mutabimus. Ut autem dissensum statuamus inter Herodotum atque Diodorum de 14 illis olympiadibus, quas Battus I et Arcesilaus I regnasse dicuntur, nihil videtur esse causae; sed potius Amasidis annos corruptos esse arbitrere, quum Manetho apud Eusebium ei 42 tantum tribuat, ut vix dubitandum- videatur, quin apud Diödorum scribendum sit εere 108 rO˙ ε△αό⁴ εοωννσαϑvel pro s, quas numerorum notas facile inter se confundi potuisse nemo negabit. quodsi Amasis Apriue successit Ol. LII. 2 Battusque Eudaemon regnavit ab Ol. Ll. 2, quarto anno eius regni Apries a Libybus accitus bellum Cyrenaeis intulit sibi fatale; quo nihil potest esse probabilius. Ceterum de Batto I pluribus egit Ez. Spanhemius ad Callim. hymn. Apoll. vv. 65 et 75 ceterique, quos C. F. Hermannus citavit I. I. P. 174. In Plutarchi verbis de Tyth- orac. c. 22, llαα val 10 Bdτνπιν οεα dοα εαυιτ end 1i O⁴⁵νιν πμαάςραꝙενν⁴&μνεμνο&t AiS² Eneα εαeν scribendum esse Snd n grnjy facile est videre. Blaesam autem illam linguam Batti et balbutientem in Libya fortem mobilemque et eloquentem factam esse terrore visis subito leonibus et Pausanias X. 15 narrat et scholiastes Callimachi. quae fabula haud scio an lepidius quam verius conficta sit ex Pindari versibus Pyth. V. 76 8s. ε⁴ε ν⁴νι 74 1⁴ μαόας⁴έμοωμεαοσ ειοõππι⁸ς me delaαœα pi*ον οασά enε οσmφQ⁷ ενεένκέν Onεονοεix. 6 d. dexενπα‿ εdον An‿υν ϑσeν aip ꝙρ, 1πe⁷,ũ-vmuig Kudανας dr ει Qέόιαοιποπμωά᷑̈ηναναεαιmν⁵αανν etc. quasi dicas Battum visis leonibus soluta per terrorem subito lingua tam fortiter exclamasse, ut illi et ipsi terrore capti propter tam grandem sonitum vocis tamquam ab ipso Apolline Batti tutore eodemque medico conterriti fugam capessiverint.(Cf. scholia ad h. l., ubi Didymus multus est in eiusmodi interpretatione refutanda. Socium Battoet in condenda et in Libybus subigendis fuisse Anchionem duendam Lacedaemonium septies cursu in Olympüs victorem