9
ipso Cicerone dinumeratis illud spatium inter Numae mortem et Pythagorae adventum non modo integra olympiade sed quinquennio maius esse videmus centum illis et quadraginta annis? nam si Numa mortuus est Ol. XXVI. 3, Pythagoras autem in Italiam venit Ol. LXII. 3 vel 4, hae duae res non 35 sed 36 olympiadum intervallo distant. Haec difficultas tollitur, si Numam mortuum esse dicimus Ol. XXVII, ita enim fere 35 olympiades intercedunt. quodsi quis de vocabuli unetquadraginta latinitate dubitet, eum reputare iubeo scientiam nostram vocabulorum numeralium apud Latinos esse perexiguam atque mancam, propterca quod saepissime ea in codicibus non verbis sed notis numeralibus scripta sint. et quomodo tandem nasci potuit unetvicesima et unetvicesimanus, nisi iam ante fuit vocabulum unet- viginti? Sed illis undequadraginta annis Numae omnis Niebuhrii viri clarissimi coniectura de antiquissima pontificum notatione temporum nititur. hanc ipsi Niebuhrio retractandam visam essc, quum etiam alia, quae sero animadverterat, ei expositioni, quam proposuisset, adversarentur, iam indicavi lectt. Diod. p. 84 s. Certe nisi Numae regno addimus illud biennium, addendum erit Tulli Hostilii, quod longe difficilius, quum neminem eius rei habeamus auctorem: neque enim alia ratione 240 anni regii confici possunt, nisi ut Romulo 37, Numae 41 vel 39, Tullo 32 vel 34, Anco 23, Prisco 38, Servio 44, Superbo 25 tribuamus; reliqui anni tres, qui significantur Ciceronis verbis rep. II. 30„His enim regiis quadraginta annis et ducentis paullo cum interregnis fere amplius praeteritis“, et primo interregno, quod annuum fuit inter Romulum et Numam, et tribus sequentibus interregnis, quae post Numam et Hostilium et Ancum fuerunt, tribuendi videntur.
Rem ipsam, quam hoc loco narravit Diodorus, a Fabione an a Polybio sumpserit, düudicare iam non possumus. quae apud Ciceronem Scipio de illo rege loquitur, quamque ipsius Polybii apud Suidam et in Excerptis Valesianis de Tarquinio Prisco, narrationem legimus, ea dubitationem potius movere videntur, quam opinionem talia a Polybio tradita fuisse. Ceterum neque cum Livio nec cum Dionysio Hal. III. 2 s. in re narranda omnino consentit Diodorus.—
lam quae apud Bekkerum sequitur particula ex Uhe Sel. de leg. deprompta, ore Kanßuοοs etc., non est huius loci, atque errore tantum nescio quo hue irrepsit, quum lib. X. c. 39 Lepstitamn videamus.
Cap. 34 Bebkerus posuit verba Tzetzae chiliad. V. 15
J6 n0O6¹ε⁰ 20 veνο ru Poεια⁵υν 10„ Aarlνω 0 i dr re 11616 160„ dxnOuerel 11009 89„0g,
dadd πm νιορσ*εποέοον Ʒιϑιυννοωιι τοων 2ιοεέμον
9d ev 0*ε⁴μειεοιτ couπνee 8x οαeς dox⁵⁸ 0-1εειεο.
rtetra de uτννν᷑ᷣṽ0 71016½ 11008 10 8 og.
[roëτ⁶ †φοι ᷣμ dουοοε—
Annum neque Bipontini adscripserunt neque Bekkerus. Wesselingius addit:„De hasta belli pracnuntia nihil attinet in re nota dicere. Servium vide Aeneid. IX. 53, et Linden- brog. ad Ammiani l. XIX. 2.“— Fetiales ab Numa rege institutos esse dicit Dionys. Hal. II. 72. exemplum eorum utrum ab Acquicolis ceperit, quae quorundam sit opinio, an ab Ardeatibus, quod Gellius narret, se nescire fatetur; id tantum sibi cognitum esse, ante Numam non fuisse fetialium collegium. Polybius sine dubio ad Tullum Hostilium id retulerat; ita enim Scipio apud Ciceronem rep. II. 17:„constituitque ius, quo bella indicerentur, quod
2


