Aufsatz 
Commentatio de posteriore parte reliquiarum libri octavi bibliothecae historicae Diodori Siculi / Krebs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

sua sumpsit Cicero in libro II de republica, reges satis ampla narratione percensuisse videatur in libro VI historiarum, Diodorusque ab eo et urbis conditae et regifugii annos mutuatus sit, probabile videbitur, quod lectt. Diod. p. 86 s. suspicatus sum, eum etiam singulorum regum annos ex eodem libro hausisse; quare et Diodoro ad Ciceronem et Cicerdone ad Diodorum supplendum uti poterimus. Diodorus autem reliqq. lib. X. 3 Bekk. Pythagorae adventum in Italiam posuit Ol. LXI. 4; cuius rei narrationem in iisdem Valesianis excerptis proxime antecedunt verba illa, quibus dixerat Servium Tullium regnasse annos 44, quae in caede Servii collocata fuisse ex Vatieanis reliquiis c. XXXIV Mai perspicuum est. iam quum Cicero rep. II. 15 dicat quartum iam annum regnante L. Tarquinio Superbo in Italiam Pythagoram venisse, nam olympiadem secundam et sexagesimam eandem Superbi regni initium et Pythagorae declarare adventum; illud initium regni Superbi certe non ante Ol. LXI. 4 ponere possumus. Caesus est igitur Servius et coepit regnare Superbus Ol. LXI. 4, ut numerus annorum eius regni apud Polybium Diodorumque fuisse videatur 25. Servius quum regnarit 44 annos, coepit regnare Ol. L. 4. Priscum mortuum esse, quum 38 regnavisset annos, Cicero narrat rep. II. 20: regnavit igitur ab Ol. XLI. 2. qui duum ex interregno successerit Anco, isque a Polybio(cf. Cic. rep. II. 18) 23 annos, ceteris plerisque 24 annos regnasse dicatur, Anci mortem incidisse fere in extremum annum Ol. XLI. I suspicere, ita ut initium eius regni ponendum sit in Ol. XXXV. 2. unius Tulli Hostilii annos nequèe apud ipsum Polybium nec apud Ciceronem nec apud Diodorum servatos habemus, sed vix dubitare possumus, quin ei Polybius, quod plerique omnes fecerunt, 32 tribuerit; coepit igitur regnare Ol. XXVII. 2. Iam vero quum Romulus regnarit ab Ol. VII. 2(cf. Cie. rep. II. 10, Dionys. Hal. Arch. Rom. I. 74) annos 37(cf. Cic. rep. II. 10) i. e. usque ad Ol. XVI. 3, annuumque deinde séquatur interregnum(cf. Cic. rep. II. 12, Dionys. II. 57, Liv. I. 17, Aur. Vict. 3, Eutrop. I. 1, etc.); Numae regnum incipit ab Ol. XVI. 4. quem quum Cicero rep. II. 14 annos 39 regnasse dicat, mors eius incidit in Ol. XXVI. 3, ut 3 anni inter mortem Numae et initium proximi regni intercedant, quam lacunam certe interregnis non possumus explere. Annos 39 a quibusdam Numae tribui Augustinus civ. Dei III. 9, si scriptio constat, ita tradit, ut dubitare nequeas; scriptum est enim triginta novem. sed utut est, Ciceronem suspicere scripsisse unetquadraginta, quem numerum annorum et Eusebius habet in utroque suo libro p. 214, 323, 325 Mai., et Hieronymus(ed. Roncall. p. 294), cuius numeros non oportuit mutari ab Scaligero, quamvis praeclaris libris mscc. niso, nam Prosper Aquitanus eosdem numeros confirmat(ed. Roncall. p. 535) annuumque illud interregnum in anno Romuli 38 ponendum est, et Georg. Syncellus I. p. 398 Bonn., p. 168 Ven., p. 211 A. Par., et Samuel Aniens. p. 23 Mai. et Cassiodorus chron. p. 165 Roncallii. nam idem Cicero quum c. 15 quartum iam annum regnante Superbo Pythagoram in Italiam venisse dixisset, et olympiadem secundam et sexagesimam eandem et Superbi regni initium et Pythagorae adventum declarare, ita pergit:ex quo intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse. in quibus verbis quum de olympiadibus loquatur, certe non modo ad Apollodorum Eratosthenemque chronologos respexisse, sed etiam centum et quadraginta annos pro quinque et triginta olympiadibus dixisse putandus est. totus numerus uno aut duobus annis maior minorve esse potuit, quare addidit fere, sed integra olympias neque deesse debet neque superare. Quid igitur si regiis annis ex

7