— 11—
nologiam leniter refutaverat Sigonius, ut pariter in eum inveheretur ³⁰⁸), insti- gavit. Sigonius ita ab utroque maligne correptus, etsi lenissimo mitissimoque erat animo, nequaquam tamen potuit ae voluit tacere, ne tacendo omnia con- cedere videretur. Subitario igitur quodam impetu eodem anno intra paucos menses Emendationum libros duos adversus Nobortelluem scripsit, quibus omnes adversarii libros acerbe exagitare, et critici illius magni, qni sibi iste esse videbatur et inani et arroganti de se persuasione, occaecatus suique amore captus se cum esse praedicabat, gloriam nomenque interpretis veterum exeel- lentis subvertere conatus est. Ibidem respondit etiam epistolae Glareani contra se scriptae. Quid conseentum est? Tacuit et obmutuit Robortellus. Interim Robortellus iste Patavio relicto anno 1553 Bononiam abierat; quo facto duobus post annis Senatus Venetus in istius locum Sigonium transpo- suit ad gymnasium Patavinum, quo tum non solum plerique Itali, sed multi etiam exteri litterarum causa convenire solebant³⁷). Sigonius iniit munus orationem habens a. d. VIII Idus Novembr. anni 1560. Vix cum hue venisset, praeter orationes septem Venetiis habitas novum opus Venetiis eodem anno prodiit, quod iam ibidem, cum esset, conseripserat, duo libri de antiquo iure eivium Romanorum et alii tres de antiquo iure Ilaliae separatis voluminibus, quibus denique septem annis post duo alios adiunxit libros de antiquo iure provinciarum. Quod opus amplum totam imperii Romani formam complectens summam ei diligentissimi antiquarum rerum investigatoris laudem paravit.
56) Eius epistolam ad Jo. Hervagium, qua continctur apologia adversus Car. Sigonii male-
dicta in ipsum et iudicium de illius doctrina et emendationibus Livianis— idem iste homo procax Robortellus Patavii 1337. f. cdiderat. Reperitur ea in Drakenborchii editione Livii.
57) De gymnasio Patavino copiose et diligenter egerunt Anton. Riccobonus in Commentariorum de gymnasio Patavino L. VI. Patav. 1398. 4, qui iuserti sunt in Graevii Thesauri antiq. Ital. T. VI P. IV, Jac. Ph. Tomasinus in libro: Gymnasium Patavinum. Ulini 1634. 4, Nicol. Comnenus Papadopuli in Historia gymnasii Patavini cum auctario de claris tum profes- fessoribus tum alumnis ciusdem. Venetiis 1726. 2 Vol. f. Optime de co egisse dicitur Jac. Facciolatus in Fastis gymnasii Patavini collectis ab a. 1509. Patav. 1737. 2 Tom.) secundum alios. 3 Tom.). 4. His addantur Liusdem Syntagmata XII de gymnasio Patav. 1732. 8.


