Aufsatz 
Vitam Caroli Sigonii : viri singulari virtute, moribus, ingenio, doctrina, meritis praediti, ad imitandum iuventuti exposuit indicemque eius librorum / adiecit Jo. Phil. Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ximi anni, cum vix duo menses docuisset, annua eius merces, quam hodie salarium appellamus, ad ducenos vicenos ducatos crevit. In hoc autem am- pliore loco, quo collocatus erat, non solum auditoribus prodesse, sed sui etiam nominis gloriam scriptis amplificare voluit. Ad maiora enim eum novum maunus vocabat. Scripsit igitur primum anno sequenti 1535, ut supra dixi, librum de nominibus Romanoram; deinde omne studium in Liuio eiusque ehronologia fastisque illis eonsularibus emendandis commentarioque illustran- dis collocavit, cum utrumque argumentum arctissime connexum esset et alterum alterius ope indigeret. Nec diu spem virorum doctorum fefellit, cum iam duobus annis post uterque liber ardenter exspectatus Venetiis prodiit. Am- plissima autem gloria, quam sibi his libris apud viros doctos ³⁵) peperit, mag- nusque plausus, quo eum in dies magis auditores excipiebant, bilem et invidiam illius Robortelli, cui successerat, quique omnibus invisus Venetiis abierat, vehementissime movit, cum homo iste esset litigiosissimus. Etenim etsi nullo horum librorum loco a Sigonio nominatim reprehensus erat, tamen contra eum scripsit librum atrocem plenumque contumeliarum, euius haec est inscriptio: Franc. Robortelli de eonvenientia supputationis Livianae annorum eum mar- moribus Romanis, quae in Capitolio sunt. Eiusdem de arte sive ratione ceorrigendi veteres authores disputatio. Eiusd. Emendationum I. 2. Patavii 1357 f. In eo libro primum totam Sigonianam chronologiam destruere conatur; deinde docere studet, quam parum Sigonius veteres anctores emen- dare sciat, omnia denique fere eius in Livium scholia refutare ac refellere audet, idque more suo feroci, petulanti et arroganti, quo adhuc alios, ut Alciatum, J. Bapt. Egnatium, Erasmum, Manutium, Muretum, Henr. Stephanum, magnos omnes et doctissimos viros vexare suasque virtutes ebullire ausus erat; nam probris ac maledictis contumeliosissimis vexat eum et insectatur. Idem

1

alium virum doctum Henr. Loritum Glareanum, editorem Livii, cuius ehro-

33) In quibus fuerunt homiues eo tempore doctissimi Paul. Manutius et Onuphr. Panvinius, cum quibus coniunctissime vixit et familiarissime, qui cum multis summi cius fuerunt prae- cones. Cf. iufra annotat. 60.