— 11—
Muratorius, an sane brevi post ediderit, diindicare nequeo ²⁹). Utnt est, mox ampliorem campum doctrinae et assiduitati eius aperuerunt fragmenta tabularum tum reperta, in quibus fasti veteres consulares incisi erant. Prodierat enim tum liber ³⁰°) Romae impressus Ral. Jan. 1549. 3, editus a Barthol. Marliano, ita inscriptus: Consulum, Diectatorum Censorumque Romanorum series una eum ipsorum triumphis, quae marmoribus scalpta in foro reperta est atque in Capitolium translata.— Iaec tabularum fragmenta quanti momenti essent ad historiam Romanam illustrandam, quantaque inde percipi posset utilitas, vidit Sigonius. Sed proh dolor! tabulae repertae valde fuerunt lacerae, lacu- nosae, non integrae, quas ex aliis supplere et in integrum quasi restituere opus erat perquam difſicile. Hoc opus suscepit Sigonius iuvenili ardore. Edidit enim librum sie inscriptum: Fasti consulares ae triumphi acti a Ro- mulo rege usque ad Tiberium Caesarem suppleti a Car. Sigonio. Mutinae 1550. f. ³¹) Ex tertia huius libri editione anni 13356, cui commentarium fastos illos diligenter ac copiose illustrantem addiderat, postea cum iam Vene- tias abisset, acerrima inter eum et Franc. Robortellum ³), Drofessorem Pata-
29) Muratorius Sigonium librum tunc non edidisse censet, sed demum a. 1369. Verum tamen Sigonius ipse in disputatt. Patavii a. 1562 habitis(p. 321 ed. Mediol.) se non negat tum talem librum edidisse; tantum id negat se historiam a Bendinello sumpsisse, quod ei Robor- tellus calumnians obiecerat, et id cuique utrumque librum comparanti manifestum futurum. Cuius autem anni ct loci prima fuerit editio nescio, nec usquam eam commemoratam inveni. Epistola autem ad Joachimum Friderieum Marchionem Brandenb. scripta, qune editioni anni 1369 praemissa est, non potest esse scripta sub annum 1530, cum Marchio ille, qui Sigonii auditor Bononiae fuit, eodem anno 1330 natus sit. Ex hoc igitur labyrintho filum Ariad- neum invenire non possum. 4 5
30) Hiic libellus ex 32 paginis constans in rarissimis libris numeratur. Earundem tabularum nova fragmenta postea reperta edidit J. Bapt. Pirancsi Romae 1762. f. alia Barth. Borghesi Milan. 1918. 2 P. 4. et Car. Fea. Rom. 1820. f., quorum librorum titulos reperies in Fr. Creuzeri, viri illustris, Römische Alterthümer. Omnia adhuc reperta fragmenta coniunctim. nuper edidit J. B. M. Laurent in libro: Fasti consulares Capitolini. Altonae 1853. 8.
51) Errat Drakenborchius, qui in pracfat. Livii p. XLI ed. Lugd. B.(p. LXX. ed. Stuttg) huic primae editioni commentarium iam additum fuisse ait, qui tertiae editioni primum additus est.
32) Hunc adversarium Sigonii iam aliquoties nominavi; quare plura de eo addam. Natus est Utini a. 1516. Primum docere coepit Pisis a. 1546. Inde ob causam capitalem Venetias
2*


