Aufsatz 
Vitam Caroli Sigonii : viri singulari virtute, moribus, ingenio, doctrina, meritis praediti, ad imitandum iuventuti exposuit indicemque eius librorum / adiecit Jo. Phil. Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

o

annos cum Bononiae egisset, anno 1542 Ticinum 24) migravit, cenius urbis academia quondam celeberrima fuit, ubi clarissimum illius temporis philoso-

phum, medicum eundemque graecis latinisque litteris eruditissimum Andream

Camutium aliosque viros doctrina excellentes audivit. Unum ibi annum se commoratum esse diceit.

Studiis academieis ita feliciter absolutis eum annum agentem unum et vicesimum per Italiam iter fecisse verisimile est. In co itinere Aquileiam aut Sanctum Vitum(S. Veit), oppidum Carinthiae, venit ad virum doctissi- mum Marinum Grimanum Cardinalem, Patriarcham Aquileiensem, cuius ut contubernalis fieret Sigonius, ille maxime exoptabat. Deo aliter visum! Anno enim 1545 extremo domum revocatus in locum Francisci Porti, qui Ferra- riam, ut ibi litteras graecas doceret, arcessitus erat, a conservatoribus urbis suae patriae Professor graecarum litterarum creatus est. Exstant adhuc litterae et conservatorum urbis ad Grimanum Cardinalem, et Grimani ad Conservato- res, cuius litterae a S. Vito datae sunt, utraeque italice scriptae, quae, quanta in gratia Cardinalis Sigonius fuerit, quantamque spem de eo Mutinenses ha- buerint, satis testantur. Nec eorum spem postea fefellit. Suscepit munus

iniitque die XIX mensis Januarii 1546, cum annum alterum et vicesimum

ageret ²³). Eum autem duobus ante annis aliquot orationes Philippicas Demo- sthenis natum annos viginti latine interpretatum ²⁶) esse non solum fama fert, sed etiam ipse se tale quid, sed sine suo nomine edidisse fatetur. Huius interpretationis exemplaria videntur omnia evanuisse, nec in Italia ipsa usquam potuit ullum ab Argelato, editore Sigonii operum, inveniri. Acriter eam impugnatam esse ab Antonio quodam Bendinello ²⁷), viro illo quidem ignobili,

24) Eadem est urbs, quae postea et hodie mutato nomine Pavia nominatur. Schola academica ibi iam anno 1570 instituta erat, quae aliquantum temporis valde frequentata est. Glo- riam eius imminuerunt postea gymnasia Patavinum et-Bononiense. Cf. de schola Ticinensi Ant. Gatti Cymnasit Tieinensis historiam. Mediol. 1704. 8, quae inserta est in P. II. T. IV Thesauri antiquit. Italic. a Graevio et Burmanno editi.

23) Id ipse testatur in Einendation. I, 5..

26) Vide quae infra in indice librorum Sigonii annotavi.

27) De eo omnes fere seriptores historiae doctorum virorum tacent. Fuit Lucensis ac natu maior Sigonio. Mutina relicta aut Lucae aut Florentiae docuit, in quarum altera utra sub

2