— 3— medendi artem filius postea exerceret, voluisse dicitur pater. Verum ibi non solum insignes tum philosophos medicosque audivit, sed etiam magistrum lit- terarum antiquarum clarissimum Romulum Amasdeum 2¹), quem anno quidem 1340 Bononiae fuisse liquido docet epistola Sadoleti ²²), etsi alii tum Romae fuisse contendunt. Habnit illic Sigonius familiares non solum Gabrielem suum Fallopium, sed etiam virum venerabilem actate maiorem IIieron. Oso- rium ²³) Lusitanum, qui postea complurihus libris latine optime scriptis maxime eminnit, et Gabr. Palaeotum, posthac Cardinalem amplissimum, quorum convictu et familiaritate studiosissime usus est. Neque enim licenter more alio- rum adolescentium, qui, ut hodie, ita etiam tum annos academicos in lascivia et intemperantia consumebant, neque segniter ad desidiam, voluptates nugasque intempestivas tempus illud contulit. Nec vero dies solum, cum interiorum literarum cupidissimus esset, in studiis humanitatis, quae iam tum videtur medicinae arti practulisse, assidue collocavit, sed noctes etiam, ut paucas modo horas dormivisse dicatur. Fama est non improbabilis ibi aliquando eum legentem ad lucernae lumen laboribus continuis fessum obdormivisse, lucer- naeque ignem a nutantis capitis erinibus comprehensum esse: duo incendio eum expergefactum atramentario arrepto ignem exstinxissc. Scilicet, ut ait de Julio Agricola Tacitus, sublime et erectum ingenium, pulchritudinem ac speciem excelsae magnaeque gloriae vehementius, quam caute appetebat. Tres
21) Is fuit Utinensis. Wixit ab a. 1309—- 1318 Bononiae, ab a. 1319— 1325 Patavii; iterum ab a. 1324— 1342 aut 1345 Bononiae; ab a. 1343 aut sccundum alios demum 1330 Romae, uhbi certe quidem ante a. 1533 videtur mortuus esse. Eius fllius Pompilius Ama- saeus collega Sigonii fuit in gymnasio Bononiensi. Cf. infra ad a. 1363.
22) Epistol. XVI, 5. scripta IV Cal. Oct. 1340. Idem confirmat Alex. Caprara in elogio
3 Sigonii. Temere igitur negat Muratorius.—
23) Osorius(Lusit. Osorio) natus Olyssipone(Lisboae) a. 1306 sacrarum litterarum studiosus fuit, quarum studio adiunxit philosophiae studium. Factus est postea Episcopus Sylvensis. Mortuus est a. 1580. Varia seripsit oratione latina pura et eleganti, quae coniunctim edita sunt Romae 1392. 4 T. f. De co ita Sigonius ipse: Per biennium fere in eadem domo eum Hier. Osorio Lusitano familiarissime et coniunclissime vixi, quo viro neminem Hispania tulit aut erudlitione praestanliorem, aut eloquentia clariorem, aut vitae innocentia sane- tiorem.
1


