Aufsatz 
Vitam Caroli Sigonii : viri singulari virtute, moribus, ingenio, doctrina, meritis praediti, ad imitandum iuventuti exposuit indicemque eius librorum / adiecit Jo. Phil. Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

in quibus praeter illum Jac. Sadoletum alius eius popularis nominandus est Ludov. Castelvetrus ¹s), cum quo consuetudinem ac familiaritatem domesticam eum habuisse certum est. Nihil potest autem in animos adolescentium maiorem habere vim, quam frequens eruditorum hominum convictus, quorum sermo, dignitas et auctoritas eos incitat, inflammat, incendit et a voluptatum nuga- rumque variarum illecebris, qnibus teneri necdum consilio ac ratione firmati adolescentium animi facillime capi ac deliniri possunt, removet ac coercet. Possumus sane ex co recte facere coniecturam, quam sit emendatus adolescens, qui a doctis viris, qui aLravissimis senibus amatur. Optime Euripides: Touoũ'cd Sorεν εeεκαστοσ, olonso Ierat Sνν⁶‿.

Sed eum ille litteris latinis graecisque aliaque varia doctrinae scientia satis instruetus videretur, anno 1540 actatis sexto decimo a patre missus est Bono- niam, in eam urbem, e qua, ut ait Sadoletus ³⁹), eruditio et optimarum artium disciplina in transalpinas nationes ²⁰) dimanasse creditur. In eo tum celeber- rimo Italiae Gymnasio ad philosophiae artisque medicinae studium cum Gabr. Fallopio populari suo et condiscipulo studiosissime se contulit. Etenim ut

18) Natus is est Mutinae anno 1307(1303), mortuus 2. 1371. Academiam sive conventum eruditorum instituit in patria urbe eoquc auctore magistri groccarum latinarumque litterarum arcessiti sunt. Incubuit potissimum in studia poësis et artis oratoriae. Praeter carmina italice scripta edidit interpretationem et expositionem Italicam artis poeticae Aristotelis. Alia

opera critica postea demum a Muratorio edita et inscripta sunt: Opere varie eritiche inedlite non piu stampate, colla vita dell' autore seritta da L. A. Muratori. Lione(Milano, Berna) 1727. 4. Acerrimus fuit ct suhtilissimus aliorum scriptorum iudex. Eius vitam vide in Miceronis libr. cit. T. X. p. 98 sdq. edit. germ.

19) Epistol. XVI, 5.

20) Intelligit Gallos, IIelvetios, Germanos, IIispanos, Batavos, Dritannos, Polonos. Omnes enim omnium nationum adolescentes litterarum studiosi ad gymnasium Bononiense illo tem- pore confluere consueverunt. De viris autem eruditis Bononiensibus conferendus est liber anonymi: De claris arehiggmnasii Dononiensis professoribus a saeculo XI usgque ad saeculuan XII Bonon. 1769. 2 Tom. f. et Pellegr. Anton. Orlandi liber: Notizie degli serittori Bolo- Jnesi e dell opere loro stmpate e manoscritte. In Bologna 1714. 4, cui postea pars se- cunda accessit: Tuvole ehronologiehe degl Uomini illustri per lettere ed impieghi nudriti

dell' universita di Bologna. 1727. 4.