— 6—
nam linguam aliasque artes et disciplinas quis eum docuerit ¹⁵) nescimus. Vivebat autem tum homo latine doctissimus ex eadem urbe Mutina oriundus, Jac. Sadoletus ¹⁶), Episcopus postea Carpentoractensis, cuius latina oratio integritate, sinceritate, elegantia maxime excellebat. In hoc quidem viro am- plissimo singulare exemplum habebat, quod imitaretur. Licet autem verum sit, quod nonnulli dieunt, in puero et adolescente non fuisse alacre ingenium
nee insignem docilitatem, id tamen certissimum est, studio et assiduitate eum
ceteris suis condiscipulis non inferiorem fuisse. Habuit praeterea condiscipu- los, quorum ingenium, ut ait ipse, studiumque acerrimum tardissimum etiam quemque excitare atque ad laudem gloriamque imitandi cupiditate et studio aemulationis facile posset accendere. Quare certum est alterum alterius studia fovisse. Duo ex eis nominantur, qui postea doctrina insignes fuerunt, quo- rum unus est Gabr. Fallopius ¹7), anatomus postea peritissimus et medicus experientissimus, cum Pisis et Patavii medicinam plausu maximo doceret artem- que suam felicissime exerceret, alter est J. Car. Bovius, postea Archiepiscopus Brundisinus, euius nomen interpretatio latina Clementis Romani constitutio- num apost. celebre fecit. Praeter hos aliosque, quos iam non novimus, certe aliorum hominum eruditorum Mutinensium dignitas et usus plurimum contulit ad incendendum adolescentis studium, ut summa spectaret, summa appeteret,
ut Mutinam multi exteri venirent. Deinde Mutina relicta a. 1348 abiit Ferrariam. Postre- mum docuit Patavii. Eius filius fuit Aemilius Portus, qui patri vix cessit doctrina. Uterque philologus est notissimus.
13) Eum Romulunm quoque Amasaeum magistrum co tempore habuisse multi nullo locupleti auctore narrant, quem nemo unquam Mutinae docuisse tradidit. Cf. de eo infra.
16) Is natus a. 1477 floruit aurco, ut ita dicam, sacculo renascentium litterarum sub Leone X, Pontifice Maximo, cum Petro Bembo ab aequalibus ob morum integritatem et doctrinam maximi aestimatus. Studio philosophiac adiunxit sacrarum litterarum studium. Mortuus est Romae 1347. Eius varia opera prodierunt primum Mogunt. 1607, 8. deinde multo auctiora, Veron. 1757. 5 Vol. 4. Epistolac cius nulli fere hodie cognitae ante omnes lectu dignissi- mae sunt. Vitam eius exposuit Nicero in Vitar. viror. clar. T. XXII. ed. german.
17) Iudidem Mutina oriundus et codem fortasse anno, quo Sigonius, natus fuit. Cf. de eo Niceronem libr. cit. T. V ed. germ., quo meliora certe dabunt, qui nuper vitas illustrium medicorum seripserunt.


