Aufsatz 
Vitam Caroli Sigonii : viri singulari virtute, moribus, ingenio, doctrina, meritis praediti, ad imitandum iuventuti exposuit indicemque eius librorum / adiecit Jo. Phil. Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

magis est necessarium, melius et quasi interius cognoscerent; quibus libris gloriam sibi peperit aeternam, nomenque accepit indicis et oonservatoris antiquitatum romanarum). Neque vero delectabatur nugis Poeticis ¹⁰), quas amat Italorum fervidum ac leve ingenium, quippe qui unice studiis gravioribus intentus esset. Sed tamen iam ad ipsam vitam progrediamur.

Natus est Mutinac ¹¹), antiqua Italiae urbe, certe anno 1525 ¹²), non ignobili genere nec inhonesto ¹³) patre. Quo die, nusquam relatum legi. Pater, ut ait ipse Sigonius, puerum illis artibus erudiendum curavit, quibus maxime ad virtutem imbecilla aetas informaretur, eumque eorum potissimum disciplinae commendavit, ad quos tum ab universa illius civitatis nobilitate propter doctrinae atque integritatis famam ſieret concursus. Incidit autem eius pueritia et adolescentia in felix illud tempus, quo in patria urbe Fran- eiscus Portus ¹⁴) Cretensis, homo doctissimus, graecas litteras docebat; lati-

9) Iudicia de co multi multa fecerunt honorifica, ut Onuphr. Panvinius, Paul. Manutius, Mure-

tus, Guil. Canterus, Jos. Scaliger, Adr. Turnebus, Js. Casaubonus, Andr. Schottus, Just.

Lipsius, J. Fr. Gronovius, J. Ge. Graevius a quibus primariis philologis laudari non ultima decbebat esse laus. Cf. infra annotat. 39 et 60..

10) Niinirum gravis et tetrica eius natura, aliena prorsus ab omnibus, quae animum sensusque titillant, abhorrebat a poësi, cuius ne vestigium quidem in libris eius reperitur; nec vero minus non attigit multum artem oratoriam, nisi cum munus postulabat, quippe cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita non essct; nec cpistolas scripsit mültas, quibus scribendis otium decssect. Atque has paucas insuper nobis plerasque Fortuna adversa in- tercepit.

11) IIodie nominatur Moden.

12) Secundum alios a. 1521 aut 1322 aut 1324. IIllum annum 1323 verum esse ex tabulis natalitiis in tabulario Mutinensi repositis statuit Muratorius.

13) Contrarium criminabatur Robortellus, Sigonii adversarius, de qua discordia infra narra- bitur. Verum Sigonius ipse falsam eam esse criminationem demonstravit in disputationibus Patavinis p. 324. Utut est, genus nulli plus dignitatis et honoris parit, quam vita bene acta, integri mores et summa doctrina. Io gloria maxdme excellit, ut ait Cicero(Planc. 23), qui virtule plurimum praestat. Nee profecto ignobili loco natus non potest virtute tueri nobilitatis dignitatem.

14) Natione fait Graecus in insula Creta natus, qui cum studiorum causa Patavium venisset, postca in Italia mansit. Docuit primum Mutinae, et magna sua graecae linguae scientia fecit,

d