— 2—.
rare longum est et non necesse, vixerunt Jac. Sadoletus, Jul. Caes. Sealiger, Paul. Manulius, Pet. Nannius, Seb. Corradus, Andr. Vesalius, Petr. Victorius, Conr. Gesnerus, M. Ant. Maioragius, Franc. Portus, IHier. TVolſius, Barth. Eustachius, Gabr. Fallopius, Onuphr. Panvinius, Franc. Luisinus, Adr. Turnebus, Menr. Stephanus, Barn. Brissonius, Jac. Cuia- eius, Jos. Sealiger, Mieh. Neander, Guil. Xylander, M. Ant. Muretus, Petr. Perpinianus, Hier. Osorius, Luc. Fruterius, Dionyjs. Lam binaes, Guil. Canterus, Petr. Pithoeus, Steph. Vin. Pighius, Franc. Hotomanus, Ant. NRiccobonus, Fulv. Ursinas, NHier. Mercurialis, Just. Lipsius, Laur. Rho- domannus, Fr. Sylburgius, multi alii, qui omnes suae quisque*) disciplinae principes fuerunt, ad litterasque et disciplinas, quibus dediti erant, ad sum- mum evehendas plurimum contulerunt. IIli posteris omnibus quasi exemplorum causa nati sunt, vixcrunt, floruerunt, in quorum vestigiis qui iusistamus eaque studiose perseqnamur, nobis dignissimum erit. In eorum mnmerum non jmmerito vel summo potius iure Sigonius referendus esse mihi videtur. Per- volutate, quaeso, lectores benevoli, indicem eius librorum, ex quo manife- stissimum vobis erit, eum quadraginta fere per annos indefesso stadio in eo elaborasse, ut historiam et antiquitates Romanorum, quae ad ipsius tenſpus multis et densis tenebris involutae erant, luce doctrinae suae illustraret. Nec tamen unquam tricis, ut ita dicam, antiquariis delectabatur, euius generis ³) multa multi tum iam scribere coeperunt; maiora potius eligebat argumenta, ut aequales sui pristinum imperii Romani statum formamque et administrationem rei publicae antiquam, qua seientia ad antiquos scriptores intelligendos nihil
7) Philologi quidem plerique sunt, quos nominavi; Sacloletus autem fuit theologus, philoso- phus et Poeta clarissimus; item Hier. Osorius; Vesalius, Eustachius, Fallopius et Iier. Mercurialis anatomi fucrunt et medici sui temporis experientissimi; Erissonius, Cuiacius ct Pithoeus iurisconsulti illustrissimi— quorum omnium vitas cognoscere in sua cuique arte
et disciplina fuerit utilissimum.
3) Ut de calceis, crepidis, soleis, tintinnabulis, equuleo, armillis, inauribus, barba, lectis, lecticis, loricis, coronis, vinis, talis, tesseris, servis, aliis eiusmodi rebus minutis, de quibus factas compilationes recte insulsas nominat Ruhnkenius in orat. de doctore umbratico P. 126(Opusc. T, I. ed. Priedem.).


