— 5—
te litterarum incendat amore, qui summo te teneat illum imitandi studio, qui viam tibi monstret, ne in devia ferare, qui te non solum ad laudem, sed etiam ad laborem excitet, sine quo magna non possumus consequi. Quem si nactus eris, ducem habebis, quem sequare, magistrum qui doceat, praecepto- rem qui moneat, quibusque studiis ad magna contendere debeas, facillime disces. Verum etsi gratia novitatis, quae tantopere delectat— ita fert natura hominum— caligine nonnumquam obruit omnem antiquitatem placet tamen hoc loco recolere memoriam summi viri, quem saeculum sextum decimum tulit, qui a snis quondam in principibus doctorum virorum habitus est, qui virtutibus praelucet, qui omnibus ornamentis est cumulatissimus, in quo deni- que mihi videtur specimen fuisse humanitatis, industriae, doctrinae. Eum tacito monentem, quid faciendum, quid fugiendum sit, alacerrime sequi iuva- bit. Is est
CAROLUsS SIGONIUSS) MUTIMENSIS,
quem vobis, adolescentes carissimi, tanquam praecipuum ac singulare exemplar probitatis morum, industriae, temperantiae et doctrinae ante oculos ponam, quem lacti, quaeso, intueamini, admiremini, imitemini. Eius vitam 6) quam potero accuratissime narrare constitui.
Vixit saeculo illo, quod aureum quoddam esse praedicatur, sexto decimo sexaginta per annos ab anno 1525 usque ad annum 1534, iisdem temporibus, quibus praeter sexcentos alios nobiles et ignobiles viros doetos, quos enume-
.
8) Epistolis italice scriptis nomen invenies subscriptum: Carlo Sigone, rarius Carlo Sigonio.
6) Usus sum maxime in vita eius exponenda iis, quae ex purissimis fontibus hausit et diligentis- Sime collegit Lud. Ant. Muratorius de vita Sigonii, quae Phil. Argelatus tomo I splendidae operum Sigonii editionis praemisit, ac praesertim iis, quae Sigonius ipse de se nulla sui ostentatione, modo ut adversarii sui Robortelli maledicta et eriminationes libcre ac sincere repelleret, in disputationibus Patavinis, de quibus infra dicetur, narravit. Vix autem digni sunt, qui de eo legantur, Thuanus, Teissierius, Railletus, Clarmundus sive Rüdiger (Vitae clariss. viror. T. VD, Jöcherus, Eselinus, Eouginé, alii, qui neminem fere secuti sunt, nisi vulgatos sparsosque rumores, quos proferre inutile, refellere non necessarium fere videbatur.
. 1*


