— 11—
sit in animo de re ipsa numaria disserere. Quid praeterea a nobis factum sit, ut in tabulis numi magis insignirentur eorumque usus facilior red- deretur, id silentio transibo, ne multo labore multoque tempore in ea re consumpto gloriari et me iactare videar.
Totus autem index numophylacii nostri, quantumvis licet conſiciatur previssime, cum maior et amplior sit, quam quem unum, quod dicimus, programma capere ac complecti possit, nunc novem tantum primarum tabularum descriptionem speciminis causa dedi, ex quo, si ad totum con- ſiciendum vitam mihi Deus O. M. dederit, quid de toto exspectandum
sit, coniectura facienda erit.
Huic indici addam, ut specimen docet, observationes breves, in quarum plerisque lectores nonnisi libros aliquos allatos invenient, ubi lidem numi aut in aere expressi aut explicati sint. In quibus faciendis nihil magis dolui, quam quod mihi ad hunc usum non salis librorum ad manus esset. Etenim praeter Eckheliani operis, quod, si explicationem illustrationemque numorum respicias, reliquis omnibus sine dubio prae- stat, Volumen t, quod ipse habui, et Volum. VI, quod mihi roganti summa in me liberalitas ac benevolentia Frid. Osanni, viri doctissimi et humanissimi, misit, paucis tantummodo aliis usus sum libris numariis, quos partim ipse habui, partim bibliotheca Gymnasii in hoc tamen libro- rum genere pauperrima suppeditavit 9.
Quae in hac mea descriptione grandibus litteris scripta invenics,
*) Illo quidem Eekhcliano opere nulla debet carere bibliotheca, cui, ut silentio practeream alios, Mionneti tabulae aencae, quae plerosque numos eleganter aeri
incisos repraesentant, accedant oportet, quibus, qui videntur nobis esse obscuri,
elariore luce possint illustrari.


