Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

cum priorem indicem facerem, religiosum daxi. Numi enim, qui aut iidem aut argumento cognati erant, saepe non solum in eadem tabula omnes erant separati ac dispersi, sed diversis etiam nonnumquam tabulis illati. Nec acciderat raro, ut nominum similitudo perverso ordini inepto- que loco ansam daret. Exemplo aunt diversi Claudii, diversi Vespasiani, diversi Antoni, diversi Constantini, diversae Juliae, diversae Faustinae, et si qui alii complures eiusdem nominis in numis reperiuntur. Hune summum laborem internoscendi, separandi, rectius collocandi et quos plus centum numero b. quondam possessor nondum collocasset, in suum ordinem redigendi meum duxi suscipere, in quo nec levi nec jucundo labore me ope ac peritia filiorum meorum accurate ac strenue adiutum esse gratus agnosco mecumque omnes agnoscent, quorum aliquando usui erit hic numorum thesaurus. Ita nunc demum ex magna numorum con- fusione, quae fuerat, novus mihi videtur ordo esse constitutus. Neque tamen diffiteor, nos interdum admodum dubios faisse, ubi complaribus numis, qui ſiguris, capitibus et epigraphis non amplius integris obscuri essent, locus assignaretur. Augetur enim non raro difficultas numorum legendorum eo, quod sunt detriti maleque sani et aerugine, quam dicunt, nobili, situ ac luto ita obducti, aliaque vi externa, temporisque et homi- num iniuria ita misere tractati, ut vix quidquam in eis conspici legique possit. In eiusmodi numis ordinandis non raro haesimus eosque loco, quem obtinuerant, movere dubitavimus, Mutabunt igitur aliquando, qui erunt intelligentiores, et si quid temere nec recte collocatum invene- rint, transponent. Qua in re magnopere me consolatur, quod, quantum inter se viri in ea re exercitatissimi de numis compluribus dissenserint, Eckheliumque ipsum in opere suo multos habere dubios et incertos, non

sum ignarus. Nolo tamen hanc rem longius persequi, quippe cui non