Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

doctis communicare. Drevem ego tantum indicem dabo eorum numorum, quos Gymnasii nostri museum possidet, ne, quid habeamus, ignoremus, utque nonnemo numos legendi ignarus ducem habeat, quem sequatur.

Haec autem nostra collectio, ut de ea meum iudicium feram, quam- quam pro cius parvitate usui discipulorum satis magna divesque est numorum imperatoriorum, pauperrima tamen est numorum, quos dicunt, urbium, populorum ac regum exterorum, qui ne dimidiam quidem tabu- lam complent, nullus in eis est Siciliae, nullus Graeciae magnae, paucis- simi coloniarum, nullus certe antiquiorum; ingens contra nobis est nu- merus complurium unius imperatoris numorum, omnium fere eiusdem typi, ut Magnentii, Tetrici, Claudii Gothici alioram*). Ita multi varii generis numi accedant oportet, donec gloriari poterimus, collectionem nostram esse plenam ac paene absolutam. Illud tamen tacitum relinquen- dum non est, in eis aliquot esse notae rarioris, qualis is est, quem tamquam anecdotum Eckhelius descripsit, quique a me in Tab. VI. Nr. 29 descriptus est; qualis is, de quo in Tab. IV. Nr. 6 dixi: qualis alius graecus Assiorum in honorem Claudii et Agrippinae, cuius Assi, urbis parvae Mysiae aut Troadis, numos rarissimos esse testantur libri nu- mismatici.

Sed priusquam laborem novi indicis numophylacii nostri faciendi aggrederer, necessarium et perquam utile mihi visum est, in tabulis ipsis ordinem numorum a b. quondam possessore institutum, ubi necessitas postularet, quod saepe numero accidit, matare atque invertere, quod,

*) Magnentios enim habemus plus trecentos, totidem Tetricos, Constantes ad du- centos, Claudios Gothicos plus centum, Gallienos et Victorinos plus quinqungenos,

alios complures pari numero.