— 8—
regum, principum et academiarum erant, aut singulorum hominum opu- lentorum, describerent explicatione aut addita aut omissa: alii qui sin- gularia quaedam rei numariae capita accurate tractanda sibi proponerent, ut numos unius generis, velat cistophoros, frumentarios, capricorno signatos, effgie huius illiusve dei aut deae insignes, colligerent ac descri- berent: fuerunt denique, qui de numis unius populi aut terrae, ut Sici- lige, Graeciae magnae, Aegypti, Syriae, Hispaniae commentarentur. Quid? quod alii tantum in numis cuiuscunque regis delineandis occupati fuerunt, in quibus nuper excelluerunt Rich. Green et 7. E. Mionnet: alii eos in classes et ordines redigere studuerunt, alii eorum pondus ac pretium examinare ac constituere conati sunt; alii denique, ut rei numa- riae ignaros docerent, libros scripserunt. Ecce! quam immensa est arena, in qua rei numariae intelligentes currere, cum aliis contendere gloriamque sibi aliquam parare queant. Nec desunt, qui sibi paraverint magnam. Quod tamen ii tantum potuerunt, quibus, ut aiunt, Corinthum adire contigerat, quique insigni historiae cognitione instructi, summaque, ne deciperentur, cautione et providentia praediti multos annos in numis examinandis, inter se conferendis et excutiendis versati erant. Ante omnia ingenti numorum copia opus est, quos manibus versare liceat, ut oculi acrius videre exerceantur. Quam autem diſſicilis et operosus labor sit sufficientem rei numariae scientiam consequi, nemo non facile intel- liget, qui Eckheliani operis prolegomena legerit: quae qui ponderabit, nae is hoc studium esse difficillimum non negabit: nisi forte quis tantum esse velit otiosus numorum spectator, aeruginis nobilis admirator et gazae numariae possessor, nihil curans, nihil laborans, quiĩd suae in se habeant opes difficultatis. Meum autem nequaquam est consilium nova
quaedam a me inventa in eo, quem scribere constitui, libello cum viris


