Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

qui specie sua fallaci iam multorum quamvis in re numaria exercitatis- simorum iudicia corruperunt, nec non in errores duxerunt eos, qui omni historiae adversantur. Corrupti autem testes corrumpunt historiam, et uat recte ait Anton. Augustinus(in dialogis de numis p. 159 edit. Antr.): Misi ſalsa a veris certaque aòb incertis segregentur: nihil in studiis cum laude penſeceris. Quibus qui nimis credule ac confidenter credebant, cos historiam et antiquitatis cognitionem, si quam ex eis petere vellent, corrumpere neccsse erat. Eiusmodi multos errores virorum doctissimo- rum providentia et sagacitas Josephi illius Eckhelii, quem supra nominavi, detexit, qui in praestanti opere suo, quod Doctrina numorum veterum inscribitur, de hao arte falsariorum in Prolegomenis Vol. I. optime disseruit*).

Multi autem in numis explicandis desudarunt et elaborarunt viri docti, quorum aliquot supra nominavi, alii aliam viam ac rationem ingressi. Fuerunt enim, qui rem totam numariam sibi tractandam sumerent, in quibus princeps est NJos. ille Eckhelius in opere, quod modo comme- moravi. Alii fuerunt, qui numos praestantiorum museorum, quae aut

post cos Laurentius Parmensis, Mich. Dervieu Florentinus, Cogornierus, la Noche, alii complures in Italia, Gallia, Germania, reliquis certe omnibus terris, quo- rum numi iam ex duobus sacculis totum orbem terrarum inundarunt. Nec hodie deesse constat, qui, ut suos saeculos compleant, numorum amantes adulterinia decipere velint. Talibus nummis ctiam b. Weinrichius nihil sentieus et incurio- sus deceptus est pro veris cupide emens adulterinos..

*) Idem dissertationem quandam Gallofranci cuiusdam Guill. d'Orleans Beauvais, quam is libro suo: Histoire abregée des empereurs Nomains ct Grecs par leure medailles. Paris 1757. 3 Vol. 8. annexuerat, latine in prolegomena sua p. CXIX CXXVII recepit. Eandem germanico vertit J. G. Lipsius. Dresd. 1791. 4.