4 3
n
— 6— quem cundem in numis quidem Romanis viri huius doctrinae intelligen- tissimi optimum esse censent. Praeter antiquos numos collectio continet centum viginti quatuor recens cusos. Hos omnes tabularum seriem sequens accurate descripturus sum, nulla tamen longa ac copiosa expli- calione adiecta, quae singularem postulat librum. Malti sunt enim numi, etiam in nostris, quos quamvis sanos ac bene conservatos et plene legere
et accurate explicare ardua sane est res et difficilis, in qua iam pridem
summo studio elaborarunt viri doctissimi, Fulv. Ursinus, Anton. Augu-
stinus, Car. Patinus, Jo. Vaillant, Henr. Norisius, Laur. Begerus, Ezech. SKpankhemius, Andr. Morellius, Nic. Franc. Ilaymius, Anselm. Bandurius, Sigeb. Havercampus, Jos. Pellerinius, Erasm. Froelichius, Jos. Khell, Franc. Neumannus, J. Chr. Rasche, Dom. Sestinius, multi alii, quos omnes summa Jos. Eckhelti doctrina longe plurimum superavit*»). Magnam autem exhibent difficultatem multa, quae in numis leguntur, scripturao compendia, quae notae sive sigla appellantur, de quorum nonnullis non- dum omnes consentiunt: magnam monogrammata, ut Italiae, Romae, Christi, duarumque vel trium litterarum connexiones: maiorem etiam
res ipsae, quae causae numorum cudendorum fuerunt: non minorem
imagines seu ſigurae, quae in eis conspiciuntur: maximam vero numi
adulterini**), quos nostra quoque collectio complures continere videtur,
*) Horum aliorumque multos de re nummaria scriptos libros et libellos qui cog- noscere cupit, is librum meum inspiciat, qui inscriptus est: Handbueh der philologischen Bücherkunde, in cuius Volum. II. p. 301— 321 libri, qui ad rem
numariam veterum spectant, enumerantur.
*) Fuerunt enim falsarii, qui numos adulterinos facerent quam sollertissime, in
quibus quondam excelluerunt duo Patavini Jo. Cavinius et Alexander Bassianus,
8


