Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5 numorum thesaurum collegerit, aut sibi comparaverit, iam non constat, nec ea de re quidquam ego comperire potui. Sunt plus trecenti numi argentei ac duo fere millia aereorum, qui maximam partem tabulis ligneis nigro colore inductis et ad numos in loculis sive areolis excipiendos scite comparatis impositi sunt. Has tabulas singulas super singulis insertas,

ita ut extrahi possint, scrinium continet bipartitum eleganter ad hune usum confectum.

Ordo, secundum quem maximam partem in tabulis a tertia(duae enim primae hucusque vncuae erant, quae nunc demum a me numis nondum in ordinem redactis impletae sunt) usque ad quinquagesimam

tertiam a beato quondam possessore eollocnti erant, est chronologicus, rerum numero librisque aliquot numismaticis acstate anni MDCCC a Principe Serenissimo de heredibus b. Weinrichii mille florenis emptum gymnasio libera- lissime donatum est. Quae utraque collectio semper nobis erit splendidum monu-

mentum summi Divi illius Principis litterarum apud nos iuvandarum amoris. Practer libros illos numismaticos indicem quoque numorum veterum a b. Wein- richio relictum acccpimus; dui tanta incuria confectus est, ut nihil indicuret, nisi quot numi huiua illiusve imperatoris in singulis tabulis exstarent, nulla addita accurata descriptione neque epigrapharum neque imaginum. IIuius sterilis indicis cum nullum usum intelligeret b. Schellenbergius, qpui tum Rectoris munere fungebatur, mihi ille, ut accuratiorem conficerem, mandavit. Quod munua cum non repudiarem, magna quidem cum cura epigraphas singulorum numorum, quoad cius fieri potuit, descripsi, nullam tamen tum imaginum, quas utraque cuiusque fere numi pars exhibet, rationem habui, quam habere debebam, nec ut numorum series denuo ordinaretur, quidquam feci, cum de loco suo nullum moverem. Quem me fecisse indicem cum nunc acutius inspectis numis poeniteat, eum triginta annis post plane retractabo novumque conficiam et ut spero

meliorem.*