Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Neque apud nos quidem scribuntur, ut late excant, edantur pervulgen- turque, sed aut adolescentes de quapiam re edoceantur, utque cives nostri, praesertim parentes, sciant et cognoscant, quid quoque anno a nobis doctum sit. Quod cum ita sit, reconditiorem isti libelli doctrinam et interiorem, quae non cuiusvis est ingenii, respuunt ac repudiant, seque in angustiores fines redigi patiuntur, imo postulant et iubent. Agendum est igitur, meo quidem iudicio, modo de rebus, quae ex orbe doctrinae scholasticae, ut ita dicam, desumptae sunt, quae quam multae, quam variae sint, nemo ignorat. Nec desunt hodie eiusmodi libelli scholastici, in quibus res, quamvis doctis hominibus notissimae, tironibus tamen vel clarius et dilucidius explicentur, vel copiosius et diligentius pertractentur.

Jam fortasse quispiam dixerit: At tu ipse elegisti argumentum, quod a re scholastica abhorrere videatur. Non nego; ca est enim res, qune,

libere dicam, quod sentio, quamyvis sit periucunda spectatoribus doctis- que hominibus perutilis,

in gymnasiis sit tractanda.

tamen non separatim et accurate diligenterque

Ego vero pervelim apud nos sit monumentum mei aliquod diuturnum, qualecunque est, mea manu et industria, ut ita dicam, exstruclum. Indicem enim numorum accuratum facere constitui, qui in museo gymnasii nostri sunt, quorumque usus, si discipulos rei numariae ignaros respicias, nullus fere esse potest, nisi ducem aliquem sive loquentem sire mutum sequantur. Habemus enim iam abhinc annis triginta summa Divi Friderici Gulielmi, Principis quondam nostri libera- lissimi muniſicentia collectionem numorum et antiquorum plerorumque et recentium paucorum, quam olim Weinrichius, primus a consillis supremis in urbe nostra vivens possederat*). Is autem unde hunc

) Nuamophy lacium istud cum maguo lapidum et concharum aliarumque naturao