Non offero hic vobis, leclores benevoli, libellam, qualom ab homine scholastico, quem dicunt, exspectare soletis, cuius argumentum ex eo doctrinae orbe, quem scholastici isti homines proßtentur esse suum, desumptum sit, praesertim si ad audiendas orationes agendosque nobis- cum dies Gymnasii festos invitamini. Non ignoro quidem, quam late pateat campi spatium, in quo adolescentes a nobis exerceantur, nec me fagit orbem istum doctrinae nondum certis ac firmis finibus esse circum- scriptum, 3 quos ultra citraque nequit consistere reclum.
Sunt enim, qui eum amplioribus, sunt qui arctioribus finihus circum- scribant. Quidquid scitu dignum sit, quidquid utile, in ludis litterariis docendum esse clamant alii, alii paucis parvoque contenti illorum auribus amice modesteque insusurrant Plinii illud pervulgatum: Multum, non multa. Mihi non est in animo eis controversiis ac dissensionibus immis- ceri, nec istam litem componere studeo, neque tamen dissimulare volo, quod non vereor, ne subarroganter faciam, si ego sexagenarius meo quodam iure proſiteor, satius et antiquius esse mediam ingredi viam, quam semper tenuere beati. Sed mittamus istam litem: consideremus potius ambitum, quem libellos indicendis gymnasiorum festis diebus destinatos habere oporteat. Tirones mihi magis esse videntur, quibus
mi scribantur, quam viri in suo quisque litterarum genere exercitati.


