Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

eae sunt in numis conspicuae epigraphac sive inscriptiones, quatenus agnosci ac legi poterant; quae minutis scripta sunt, in eis est de- scriptio imaginum, quae in singulis fere numis conspiciuntur. Quae primum afferuntur, ea sunt in parte numi, quae videtur esse adver- sa, quam vulgo dicunt anticam: quae deinde adiecto signo F, ea sunt in parte aversa, quam dicunt posticam. Litterae d. c. significant caput aut aliam figuram in numo expressam dextro esse versam, contra s. v. eam esse sinistro versam. Notae in fine additae Arg. et Aer. metallum indicant, cuius sit numus, eum esse aut argenteum aut! aereum: aureum enim nullum habemus. Numeri arabici r, 2, 5, 4 magnitudinem numi sive modolum ut dicunt, indicant, numum esse aut maximum, aut medium aut parvum aut minimum. Ne quis autem miretur, quod nonnumquam numus iam in loculo aliquo negetur exstare, is, cum prius male positus

esset, alio transferendus erat.

Scrinium, in quo tabulae numorum repositac sunt, bipartitum est, ut supra dixi; dextra priores sunt, sinistra posteriores, quarum tabula

prima ultimam priorum sive prioris partis continuat.