et res cognoscere volet: ignarus linguae eos neque leget, et arroganti vultu fastidiet. Itaque ante omnia sibi quisque satis magnam utriusque linguae scientiam pariat acri et indefesso studio et labore quasi improbo. Quam qui sibi pepererint, numquam hoc litterarum genus aspernabuntur, num- quam veterum libros de manibus ponent, quin potius in dies magis dulce- dine orationis tenebuntur, negotiis vacui omne suum otium veterum lec- tioni impendent, nec ex ullis quam ex veterum libris tantum voluptatis se capturos sperabunt. Quae fortuna si hodie cuiquam raro contigerit, nulla eius rei alia causa est, quam neglecta sermonis Graeci et Latini scientia ignoratioque antiquitatis. Vos autem, adolescentes optimi, qui nostro ductui commissi estis, Graecos atque Latinos veteres Nocturna versate manu, versate diurna. Nostrum autem, qui vestri duces sumus, esse debebit arduum illud qui- dem atque difficile iter ad veram eruditionem quam planum possumus atque facile vobis facere, amoremque litterarum Graecarum ac Romanarum ve- stris animis imprimere, nec ut quidquam umquam verius ducatis, eflicere, quam summum in studiis humanioribus laborem summa condiri voluptate. 3 Nunc tandem addam, cuius causa haec omnia dicta ct praemissa sint. Annui enim nostri examinis scholastici solemnia celebraturi sumus diebus XIII— XV. Martii. Quae ut nobiscum celebrent omnes studiorum libera- lium amantes, ab omnihbus, qui scholas. illorum sedes et domicilia habeant, enixe rogamus. Frequentes igitur et benevolo animo adeste vestroque fre-
quenti consessu testamini Scholas nostras patriae esse decora et columina!


