— 31—
Haec sunt quaedam ex familiari mea Herodoti interpretatione. Ratio dialecti Herodoteae saebe occasionem obtulit eius cum Attica mutandae, quae cum aliis multis hie prorsus omisi. Ceteruni rei natura docet multa postea in cursu ulterioris interpretationis omitti, quae ante pluries dicta et docta sint, ne de iis saepius repetendis et quasi recoquendis intelligen⸗ tiorum dis cipulorum animus indignetur. Initio igitur pauca quidem per horam legebantur, quum interpretatio accurata et diligens esset, neo quid- duam quod lectoribus illis difficile videretur, omitteret. Postea tamen, praesertim sex posterioribus mensibus, quum dialectus Herodotea omni- bus iam nota esset, multa plura per horam legi poterant, ita tamen, ut nullus intellectu difficilis locus, nec ulla graeci sermonis memorabilis ver- borum coniunctio aut historica aliqua res silentio praetermitteretur. Ita lectores adolescentes, quum librum fere unum Herodoti historiarum lege- runt, Herodoteae etiam opationis simplicitatem, auctoris fidem ae narratio- nis eius praestantiam ot utilitatem satis perspexisse ac cognosse arbitror. Neque enim necessarium duco scriptorem aliquem ab initio usque ad finem in scholis perlegi. Quod cui lubet facere, is faciat privato studio, cui pri- vatae lectioni omnino plurima relinquenda sunt; satis est magistros aditum
aperire ad scriptores recte intelligendos. Is enim est vulgaris multorum
error, veteres scriptores in scholis esse ob res legendos, non ob linguam.
Quapropter suadent Virgilium et IIoratium aliosque tales scriptores totos
in scholis perlegere: quasi extra scholarum parietes non possent legi. Immo
domi ceos assidue legat ac leget certe is, qui linguae satis intelligens erit
1
régoepeg in codd. varie scribi et codiéem quidem Darmstadiensem, unum ex optimis, semper seribere reσαꝓρes. Nostr um quoque verbum plerique codd. seribunt Teocapdeovr, quod a nostris Herodoti eritieis semper repudiatur.


